[C. - PLENA AC PERFECTA FELICITAS NON CONSISTIT NISI
IN COGNITIONE INTUITIVA]
Sed age, nunc videamus si vera perfectaque hominis beatitudo
in divinae essentiae consistit contemplatione, quae est secundum
habitum speculativarum scientiarum (quod
Aristoteli
tribuere con­
sueverunt), an in alia quadam certiore divinarum rerum cognitione.
Nam, ut mea fert opinio, liquide ostendi posse autumo eiusdem
naturae ductu, mortalium neminem ex sola divinae substantiae con­
templatione (quae ex speculativis habetur scientiis) felicem esse
posse. Etenim quicumque quampiam rem nobiliorem non perfecte
cognoscit, seque deprehendit illam minus perfecte intelligere, miro
exardet studio ad consequendam certiorem illius rei notionem.
Unde et
Pythagoras,
cum diu multumque in cognoscenda trian­
guli ratione laborasset, fertur hecatombem immolasse quod adin-
venisset trianguli subiectum latus tantumdem valere quantum quae
illum continent46.
Hoc idem clarius cognoscendarum rerum studium maiores
nostros, qui primum lunam deficere perceperunt ipsius sensus in­
dicio, perpulit ne quiescerent priusquam plenam perfectamque
huius facti notionem certa ratione comprehenderent. Is idem intel-
ligendi amor effecit quo plurimorum effectuum, quos ex rerum
natura derivari prospiciebant, causa ratioque appareret.
Neque ego aliud causae fuisse existimo tantorum vel
Platonis
vel
Dem ocriti
vel huius ipsius - quem modo nominavimus
- Pythagorae
laborum, longissimarumque peregrinationum. Cereti quoque philo­
sophantium paene innumeri quantis se laboribus, quantis vigiliis,
quanta tandem et cibi et potus parsimonia, usque ad vitae huius
obitum, exercuerunt, dum certiorem harum rerum notionem
desiderarent et cuperent; prae quarum studio divitias alii abiecerunt,
multi spreverunt imperia, complures cuncta huius vitae con­
tempserunt blandimenta, nonnulli etiam membris sese propriis or­
bare haud dubitarunt, quorum usum meditationibus suis impedi­
mento esse deprehenderant47.
Porro, experimur in nobis sedulo divinarum rerum cognitionem,
quam ex scientiis adipiscimur speculativis, obscuram nimium con-
fusamque esse,
Aristotele
II Metaphysicae testante: ubi inquit »ani-
mum nostrum proinde se habere ad ea quae in natura manifestissima
sunt atque oculum noctuae ad lumen solis« 4S.
324
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...36