tus humani) operatio, ipsum hominem cum suo fine optimo connec-
tens ac conglutinans, quem Deum esse docuimus.
Illud quoque in naturae mysteriis certum esse deprehendimus,
quod nulla apetitio quae secundum ipsam est naturam diversa affec
tans quiescere valet quoad illius ei potestas Fiat, quod sua nobilitate
ac praestantia cetera universa appetenda vincat et superet. Atque
hanc ob causam nonnulli philosophantium dixerunt materiam
primam, sub forma coelestium corporum contentam, quiescere, nec
cupere separari, et hac ratione coelos incoruptibiles perpetuosque
perseverare.
Ceterum, manifestiorem huius facti rationem ex his inferioribus
accipere possumus: quotiens namque opifices cuivis arti deditos -
cuius certam domi nationem assequi nequeunt - alienas exterasque
partes petere videmus, atque hanc praecipue ob rem longinquis
simae peregrinationi, durissimaeque addicere se servituti. Idem et
alia haud segnius efficiunt studia. Nam Alexandrum Magnum38 in
gens dominandi libido et cupiditas invaserat, quem ardores eius
animus quiescere numquam est passus, tametsi immanibus saepius
terreretur discriminibus, plurimisque fatigaretur laboribus, priusquam
totius mundi principatum et imperium - quo ceteros omnes praecel
leret-se adeptum non intellexit. Paridi autem muliebrium formarum
zelatori flagrantissimo, praestantissima Helenae facies praedicaba
tur: qua nisi potita, quiescere noluit39.
Est enim mortalibus a natura comparatum, ne unquam quaerere
desistant quae ipsis deesse arbitrantur. Cum igitur humana mens
universorum cupiat assequi notionem, quiescere iure non valebit, et
ita nec esse beata, nisi ad illius agnitionem deveniat, quod ceteris om
nibus longe sit nobilius longeque praestantius. Tale autem in rerum
natura praeter Deum constat esse nihil. Unde et
Aristoteles
Metaphysicorum V de perfecto disputans: Nihil - inquit - simpliciter
esse perfectum, nisi quod omnium generum continet perfectiones40.
Hanc vero integritatem ac excellentiam solius esse primi Principii,
hoc est ispsius
Dei, Averroes,
eundem
Aristotelis
tractans locum, auc
tor est41. Quare tunc demum animus noster beatus iure censebitur
quem ipsum omnium Conditorem cognoverit.
Unde mihi
Carneades11
non multum in devia abductus fuisse vide
tur, qui cum plerisque antiquorum philosophantium censuit summum
mortalibus praemium in ipsis naturae principiis esse propositum.
320