Accedit ad hoc quod naturae quodam instinctu, teste
Aristotele
I Metaphysicae43, Deum intelligere oppido affectamus. Nec iniuria
quidem! Nam si homo naturaliter scire, intelligereque cupit, maxi­
mam utique scientiam maxime desiderabit; docet autem
Aristoteles,
eodem in libro44, nullam esse aut maiorem aut praestantiorem atque
ea quae de prima Causa sive de Deo est. Deum igitur naturali ductu
intelligere cupimus. Nec tamen ipsum ideo cognoscere affectamus,
quo per eius notionem aliud gliscamus intelligere: neque enim tale
quid ipse Deus est, cuius cognitio sit ad ulteriorem aliquam ordinata.
Deum igitur propter se dumtaxat cognoscere optamus. Qua vero in
re mentis nostrae verior felicitas esse poterit atque in ea quae, non
propter aliud, verum propter se ipsam desideratur?
Amplius, homo naturali impulsu veram certamque affectat
beatitatem, quae in Dei sita est visione ac fruitione. Cuiuscumque
autem perfectionis ipsum natura finxit capacem, eadem eum compel­
lit ad illam affectandam. Est autem homo, munere ipsius naturae,
huiusce beatitudinis capax ipsius Augustini testimonio, XIV
De
civitate D ei45:
»Homo - inquit - eo est imago Dei, quo capax eius est
et particeps esse potest; homo vero per naturam suam imago Dei est;
per naturam igitur suam divinae beatitudinis capax erit«. Qua de re
homini huiusmodi felicitatem vero rectoque naturae ductu per­
quirere seu optare, necesse est.
Ceterum, ipsa natura docet animum nostrum esse satiandum
secundum illam operationem ad quam praecioue affectandam
naturae instinctu adducitur. Numquam enim ratio, quae vere est
secundum naturam adversatur appetitioni ab natura proficiscenti,
quippe alias ratio esset adulterina, non legitima, minimeque naturae
innixa suffragiis. Huiusmodi autem appetitionem ab ipsa oriri natura,
satis aperte commonstravimus; itidem vero et rationem illam ab
eodem fonte derivari.
Quapropter satis declaratum esse arbitror solis naturae indiciis,
felicitatem humanam sitam esse in divinae substantiae contempla­
tione. Atque ad id pulcherrimo naturae ductu nos pervenisse
putamus.
322
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...36