NICOLAI EPISCOPI MODRUSIENSIS
AD SANCTISSIMUM DOMINUM PIUM PAPAM II
DIALOGUS
DE FELICITATE HUMANA
FELICITER INCIPIT
Pridie eius diei quo Venetiis ludi venatorii celebrantur, cum
Paulum nostrum, una cum loanne Caesariensi, medicorum quos illa
aetas habebat doctissimo, visendi gratia convenissemus, mox ille, ut
nos ad se venientes conspexit, assurgens paullum atque subridens:
»Quidnam hoc novi est - inquit - o socii? Numquid his temporibus
omnes ludi in tota civitate desierunt, nec quid conspiciatis, quorum­
que spectaculis oblectaremini, habetis?«.
Tum Caesariensis, ut me et sapientia et aetate longe anteibat:
»Haud - inquit - o Paule, ludorum spectandorum causa hic ab ultimis
Dalmatiae finibus, vel ego Romam relinquens, Venetias concessimus,
verum potius audiendi tui gratia, tuaeque doctrinae, si quid poteri­
mus, hauriendae. Quamvis et alia sit ratio cur er nobis er cuique
probo homini ludorum spectacula sint fugienda9: siquidem haec et
dignitati humanae et religioni nostrae minus congruere videntur.
Atque nescio quod machinamentum aut validius aut aptius fabricari
possit ad corrumpendos animos, virtutem effeminandam, evertendam
pudicitiam et omnem ex mortalibus pudorem penitus fugandum*.
»Enimvero - inquit Paulus - caste religiose sancteque in primis
te locutum censeo. Nam, mea quidem sententia, inter omnes super­
stitiones, quas maiores nostri vel ex gentilium insulsa consuetudine
retinuerunt vel per inscitiam novas ipsi induxerunt, nulla mihi pietati
cultuique divino adeo adversari videtur atque haec nimia morum
licentia, in quam tota Italia praecipue autem haec urbs delapsa esse
videtur. Maxime autem id sibi iure quodam licere autumant his
diebus, quos illi 'carnis privii’ apellant. Hos etenim dies recte gulae
libidinique mihi dedicasse vedentur; nam intentati relinquunt om­
nino nihil, quod vel palati incitamenta vel omnia libidinis genera
provocare valeat. Singula irritamenta edacitatis exquirunt, cuncta
aqualiculi nutrimenta praeparant, omnia Veneris fomenta obeunt
304
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...36