Hoc idem et illi doctissimo sanctissimoque viro
Augustino
probari videtur; inquit enim XII libro eorum quos
De civitate Dei
nominavit: 'Quaecumque vera de virtutibus et moribus philosophi
dixerunt, nescierunt tamen ad quem finem referenda essent’21.
Quibus veribis aperte docuisse videtur philosophandum neminem
finem cognovisse humanum. Nec mirum id quidem! Nullius quippe
substantiae finis proprius cognosci potest, nisi ex propriis certisque
eius operationibus deprehendatur: nempe terra, lapidis optatam
esse sedem numquam intelligeremus, nisi eum totiens ad aera pro
pulsum semper iterum inferiora quam primum petere videremus;
itidem, nec lapidum, herbarum, aliorumque medicaminum finem -
cuius gratia procreati sunt - nullo umquam pacto adinvenire valuis
semus si non fuissemus frequenti eorum usu saepius edocti.
Accedit ad haec, quod haec nostra beatitas mortalibus in
praemium pro meritis elargitur. Quis autem nostrum esse potest, qui
naturae oculis despicere queat quae sua officia Deo sint cara aut ac
cepta? Alter profecto nemo, nisi qui divinae voluntatis nutus
perspicere posset, teste
Scriptura
quae inquit: Quis est qui sciat an
sit gratia dignus an odio22? Nulla quippe merita nostra, vi aut natura
sua grata esse valent Deo, quoniam illa dumtaxat grata caraque Deo
sunt quae ipse sua sponte suscipit23. Quod quidem naturae solius
ductu nemo umquam agnovit. ’Quid enim, ut inquit
Augustinus
eodem in libro, aut quo aut qua ad beatitudinem perveniatur, non
se porrigit, humana infirmitas, si eam non ducat divina auctoritas’24?
Hae itaque sunt, mi Dominice, rationes (quantum mihi nunc,
licet immeditato, venire in mentem potuit), quae me perurgent fateri
numquam nos - ih hac mortalitate constitutos - finis nostri certam
rationem intelligere potuisse, nisi illa nobis divina pietate fuisset an
nuntiata^
312