tationibus, ab intimis philosophiae visceribus excerptis, hanc colligat
sententiam12, quarum quidem nonnullas et forte validiores etiam
nunc in medium, si vobis est volentibus, possem afferre«.
»lmmo vero - inquit Dominicus - ut pro his quoque respon
deam, quibus hoc nisi gratissimum futurum certo scio, id te omnes
petimus. Cupio namque oppido intelligere, quibus praecipue adduc
tus rationibus, in ipsus
Scoti
permaneas sententia, nec putes
hominem ullis naturae certis indiciis conicere posse beatitudinem
nostram in hac mortalitate desperandam, sed potius eruptis huius
carceris vinculis ipsam in caelis post mortem esse quaerendam«.
Et Paulus: »Hoc - utique - ad id sentiendum in primis me movet,
quod beatitudinem nostram esse dicimus claram divinae substantiae
contemplationem13. Hanc autem naturae auspicio assequi nequa
quam possumus. Ad illam quippe se habet oculus noster,
Aristotelis
testimonio, 'velut oculus noctuae ad lumen solis’ 14. Hoc idem et
Dominus primo per
Isaiam
15 deinde per
Apostolum
testatus est
dicens: Quae oculos non vidit nec auris audivit nec in cor hominis
ascendit, ea Dominus praeparavit diligentibus se16. Quomodo igitur
naturali ulla ratione convincere poterimus id nobis deberi, quod
omnem facultatem naturae transcendit et exsuperat?
Idcirco et
Averroes,
naturae sequens monstrata, deviaque abductus,
deridendos putavit eos qui existimant hominibus hac vita perfunctis
felicitatem in caelis esse sperandam, nam cum multa de felicitate dis
seruisset: 'Haec - inquit - secundum fatuos vita est aeterna’ 17.
Aristoteles
autem, quem solum natura ipsa singula sua secreta
perscrutari passa est, beatitudinem nostram esse dixit in operatione
speculativa sitam, quae est secundum optimam speculandi virtutem18.
Idem et commentatori eius
Averroi19,
idem et reliquis philo-
sophantibus complurimis probatum est.
Itaque quicumque naturae ipsius dictata in felicitatis vestigatione
sunt secuti, aut in devia abducti sunt aut incerti titubantesque de fine
debito homini remansernut (nam
Epicurus, Callipho et Aristippus,
voluptatem summum esse hominis bonum rati sunt;
Dinomacus
honestatem; doloris vacuitatum
Diodorus,
honestatem ei admiscens;
Hieronymus
non-dolorem ).
Prothagoras
vero nihil compertum esse
censet quo tandem hominum genus spectet, at
Pyrrho
et caeteri qui
sceptici nuncupati sunt, sicuti et reliquorum ita et hominis procrean
di nullam penitus causam exstare contendunt20.
310