album enim et nigrum et viride et unumquodque similium, secun
dum propriam speciem videmus, nec ullum est coloris genus quod
oculorum examen queat effugere. Quod si qua coloris species visum
nostrum lateret, ita ut ipsam nullus umquam oculis valeat depre
hendere, iam color habere nequiret subiecte materiae rationem, vir
tutem videndi adaequantem: namque latius coloris ratio ac ipsa vis
videndi pateret, quippe visus universum coloris diversitatem seu dif
ferentiam assequi non valeret. Enimvero, illa materia subiecta
'aequans potentiam suam’ dicitur, cuius nulla est ratio quae ab ea
potentia - cui subiecta est - scrutari non possit. Idcirco et passibilis
qualitas (quam dialectici 'genus’ ad colorem constituerunt) non
tamen putaverunt obiectum esse aequans, propterea quod non
omnem varietatem passibilis qualitatis valet visus perspicere (ut puta
colorem, siccitatem, humorem et alia huiusmodi pleraque)52. Cum
igitur ratio 'eius quod est’ vel - ut nunc loquimur - ratio 'entis', per
anticipationem sive in universo accepta, sit primum propriumque
obiectum aequans mentis nostrae virtutem (teste
Avicenna,
qui I
Metaphysicae 'ens - inquit - prima impressione animo imprimitur’53;
propterea et
sapientum
quidam dixerunt ipsum ens esse in animo
tamquam ianuam in domo, quam habitantium ignorat nemo)54, con
sentaneum omnino est ut mens quoque nostra, vel secundam se ipsam
vel aliunde adiuta, largam habeat potestatem ad omnia propriis ratio
nibus distinguenda discernendaque, quae toto entis aut 'eius quod
est’ ambitu amplectuntur. Quis autem tam dissipiens tamque delirans
est, qui non videat divinam quoque substantiam, quae vere ’ens’ est
ac maxime est ’id quod est’, huiusmodi entis ambitu contineri? Poterit
igitur animus noster ipsam quoque Dei substantiam secundum pro
priam rationem dignoscere. Quod si mens nostra nancisci valet, num
quam felix recte censebitur nisi fuerit adepta hanc claram Dei notio
nem: neque enim noster beatur animus (ut iam demonstratum est),
nisi secundum perfectissimam operationem quam assequi potest.
Num tibi haec ratio, Cesariensis, recto opsius naturae tramite
deducta videtur, qua satis aperte docuisse arbitramur simul et men
tem nostram clare perfecteque cognitionis Dei esse compotem et
absque ea nequaquam fore felicem?
Ad haec subridens Ioannes: »Ex magna - inquit - me spe deiecisti.
Expectabam namque abs te aliquid - pro tua pollicitatione - praeclari
novique audire; verum haec obsoleta sunt atque iampridem ab ipso
Scoto
refutata55. Miror itaque te, virum tanta mente praeditum, qui
330