Illud autem quod adstruebas 'quamvis potentiam, quae virtute
propria suum attigit obiectum, posse etiam propriis viribus et ea nan
cisci quae obiecti illius sunt ratione difinita’75, falsum penitus est ratio
enim obiecti, in genere seu in universo accepta, confusa quodam
modo et indistincta est, et quae ad suae naturae dispiciendam con
dicionem non dessiderat acutam magnopere mentis aciem; singula
vero quae sub obiecto sunt, proprias seorsum habent ac distinctas
notiones, quibus si quis potiri cupit, paulo vehementius insudaverit
necesse est. Et quis enim est tam hebetis ingenii, qui quid sit 'corpus'
nesciat? Quid autem corporum unumquodque sit, pauci admodum
veris ac propriis rationibus discernere valuerunt.
Porro illius quod nos assumebamus veritas manifesta est, quippe
omnino necessarium est quampiam virtutem - cui proprii obiecti
copia datur - eorum quoque quae sub obiecto eius continentur ac
cipere potestatem, atque ad id vel propriis vel alienis viribus adiutam:
etenim si quid eorum quae obiecti ratione complexa sunt, nullis um
quam viribus pertingere valeret, iam illud proprium ipsius aut adae
quatum obiectum nequaquam esset dicendum«.
Ad haec loannes: »Hui! Non meministi, obscero, mi Dominice,
ista figmenta et has commentationes iampridem certissimis validis-
simisque rationibus a
Scoto
nostro egregie refutata. Nam quomodo
- ut
ipse
inquit - ullum obiectum naturaliter attingi posse dicendum
est, cum tamen his quae ab ipso continentur naturae ductu potiri ne
queas? Necesse profecto est ut, si quod est eorum quae recta iustaque
obiecti ratione definiuntur, nec illud naturaliter retineri valeas, obiec
tum quoque ipsum naturaliter assequendum nequaquam dici debere,
aut ipsum proprium ac praecipuum obiectum censeri, quippe quod vir
tutem facultatemque nostram exsuperat. Ex qua re sapientissime
Scotus
colligit ens secundum quod ens, licet mentis nostrae proprium sit obiec
tum, non tamen naturaliter attingendum76: nam si naturaliter attingi
posset, nimirum et omnia quae eius ambitu conclusa sunt, naturaliter
itidem attingi valerent. Atque hanc ait
Avicennae
fuisse mentem cum in
quit ens esse primum mentis nostrae obiectum«77.
Tum Dominicus: »Demirari te satis nequeo, qui adeo his sucosis
argumentationibus te tua sponte praepedias ac innectas, ut ne
rationibus quidem validissimis certissimisque inde divelli quaeas. In-
tellexistin obscero, quae a me verissima manifestissimaque in eam
partem dicta sunt? Non, inquam, expedit, ut si qua obiecti pars
344