Quis ergo arbitrabitur illam felicitatem esse completam, cui in­
dubia certaque admixta est miseria? Cum autem alia in hac mor­
talitate positis haberi nequeat, altera profecto perfectior non iniuria
speranda est hac corruptione exutis liberatisque.
Quam quidem etiam ex ipsius
Aristotelis
documentis licet suspi­
cari expectandam. Paulo enim infra, volens declarare quale sit Dei et
nostrae felicitatis commercium: Felix, - inquit - secundum intellec­
tum operans, Deo amantissimus est; quare si qua Deo cura atque
providentia, ut videtur, de rebus est humanis, rationabile est ipsum
remunerare felices tamquam amicos suos optime operantes90. Qui­
bus verbis aperte innuere videtur eos qui hac vita felices nuncupan­
tur, praemiis a Deo muneribusque esse afficiendos.
In omnibus autem humanis bonis, bono animi praestabilius est
nihil; sapientibus ergo et qui felices apud mortales sunt habiti,
bonum aliud animi melius atque dignius a Deo exspectandum est.
Quod quidem, cum in hac mortalitate assequi non possit, in futura
profecto vita sperandum erit.
Nec talia solum habent sperare praemia, qualia suo labore ac in­
dustria comparaverunt, verum longe uberiora atque praestantiora.
Quae quidem, tametsi nullis omnino meritis aequare valent, amor
tamen et gratia, quae illis innocentia vitae iustitiaque apud Deum
conciliarunt, dignos reddit muneribuss donisque divinis. Siquidem
ratio divinae postulat iustitiae ut bonis quisque pro perpessis malis
maiora beneficia referat, ac non solum mercedem operis sed et
beneficium sentiant. Atque ita vere felices licebit appellare.
Inquit enim
Aristoteles
I Ethicorum: Si quod est hominibus
deorum donum, rationabile est felicitatem esse donum Dei, et max­
ime quando est optimum humanorum91. Multa namque - ut inquit
Eustratius
eundem tractans locum - hominibus divinitus largiuntur;
omnium autem illorum felicitas est optimum, qualiter non utique
erit; et hoc inde ipsis tanto profecto magis, quanto humanis est su-
pereccellentius92. Quibus ex verbis manifestum accipitur testimo­
nium,
Philosophum
sensisse felicitatem humanam munus esse divi­
num, quod utique non omnino gratis, verum aliqua ex parte nobis
promerentibus elargitur.
Munera quippe Dei - ut eodem in loco praeclare docet
Eustratius
93 - duplici sunt in differentia. Alia namque nullis mor­
talium intercedentibus meritis donatur, ut ea quae 'natura bona’ con­
354
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36