pitium redderemus qui nos sua praesentia faciat beatos. Est namque
omnium fere sapientum haec sententia, divinae substantiae praesentia
perfrui posse neminem nisi cui ipse sponte se offerat? Idcirco divinam
substantiam speculum voluntarium appellarunt, quod tantum et tunc
contemplari aut intueri potest quantum et quando ipsi collibuerit«.
Tum Dominicus: »Erras, - inquit - loannes, meaque verba alior
sum atque dicta sunt accipis. Licet namque dixerim (quod quidem
modo etiam non infitior), Deo sapientibusque omnibus approban
tibus, nos posse Deum naturaliter cognoscere, numquid tamen
usquam adieci, id nos propriis viribus assequi valere?«.
»Non adjecisti - inquit loannes - verbis, sed sensu quidem ar
gumentorum tuorum sermonisque tui, et saepius visus mihi es attes
tari. Nonne haec tua semper fuit argumentatio: 'quodcumque
obiectum quaepiam virtus seu potentia attingere valet, poterit etiam
et ea assequi singula quae ipsi obiecto subdita sunt, sive quaecumque
ipsius obiecti ratione complectuntur’? Cur igitur et hoc omnino
simile non affirmabis ut 'quaecumque potentia virtute propria obiec
tum suum assequi valet, posset etiam virtute propria comparare reli
qua universa quae illius obiecti ratione sunt difinita’?«
Et Dominicus: »Magna, utique, diversitatis est ratio. Neque enim
singula quae naturaliter possumus virtute propria assequi, vale
mus, verum ad complura assequenda alterius quoque ope indigemus.
Nonne album quodcumque naturaliter possumus conspicari? Num
quam tamen in opaco aut in tenebris: oportet enim oculum nostrum
a luce - tenebras e medio aeris depellente - adiuvari. Atque id non
solum de visu veritatem obtinet, sed etiam, ut
Anselmo
in libro De
libro arbitrio placet, nulla adeo potentia virtusque animi sibi ipsi est
satis ad actuum suorum procreationem74. Non ergo obiectum cuius
vis potentiae naturale ei esse hac sola ratione dicendum est, quod
ipsa - singulis quae obiecti sui latitudine conclusa sunt - virtute
propria patiatur; verum satis est aliqua propriis viribus, reliqua vero
aliorum etiam adminiculo in suam redigat potestatem.
Dico itaque divinam substantiam secundum propriam suam
speciem non esse ita devinctam a naturali mentis nostrae obiecto,
quatenus animus noster aut propriis viribus aut ullis naturae
adiumentis copiam eius largam atque perspicuam consequi queat,
ceterum idcirco, quod intellectus noster ad ipsum clare videndum ab
ipsa natura est comparatus, quod tamen nulla naturae ope adipisci
valet, sed sola pietate divina.
342