Cum itaque certa deprehendamus experientia divinae substan­
tiae notionem, quam ex speculativis assequimur scientiis, tenuem
omnino infirmamque esse, quonam igitur pacto secundum hanc
beati esse valebimus qui perfectiorem ista sedulo nancisci optamus?
Qui vero perfecte beati sunt, quid aliud desiderent, habent penitus
nihil. Siquidem et
Democritus,
hac veritatis victus sententia, beatam
vitam in animi posuit tranquillitate49.
Praeterea, nonne tibi ipsius naturae haec vox esse videtur, beato
cuilibet obiectum suum perfectissimum - cuius contemplatione felix
est - perfectissima notione esse cognoscendum intelligendumque?
Quis autem ambigit praestantiorem esse longeque clariorem eam
notitiam qua rem in propria specie cognoscimus atque eam qua in
universo? Nempe et ipse
Scotus
vester fetetur eam quae per propriam
est speciem (quam ipse intuitivam cognitionem’ appellat) longe alteram
praecellere (quae ab ipso 'abstractiva’ dicta est)50; haec enim rem in suo
tantum genere aspicit, illa vero secundum propriam dignoscit speciem.
Quicumque igitur vere perfecteque felix esse cupit, vere ac per­
fecte id quoque, quod ipsum facit beatum, intelligat oportet. Ad tan­
tam vero talemque divinae maiestatis notionem per scientias specula­
tivas devenire minime valemus; quare nec secundum earum specula­
tionem vere perfecteque poterimus esse beati. Unde et Dominus
huius mundi sapientes per Ieremiam increpans:51Non glorietur - in­
quit -sapiens in sapientia sua, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire
et nosse me. Ac si aperte dicat: non glorientur huius saeculi sapientes,
qui ex sapientia sua felices se esse putent, ob tenuem mei agnitionem
quam per suas scientias sunt adepti, verum recte illum gloriari con­
venit qui cognoscit me et per propriam videt speciem«.
[D. - PLENAE AC PERFECTAE DEI COGNITIONIS ANIMUM
NOSTRUM OSTENDITUR CAPACEM ESSE]
Hic Paulus, quom medicum nostrum ad haec Dominici verba
crebro ex subselliis prosilientem, proloquique gestientem con­
spexisset: »Quidnam istuc est, - inquit - Caesariensis, eloquere; nam
te iamdudum nescio quid animo concepisse prospicio, cupereque
forte adversum hunc enuntiare«.
Et Ioannes: »Recte, Paule, conicis; et si tua pace est, edam. Nec
me pudebit si paulo temerarior vobis iudicer, qui prior insuetum
vadum licentiosius temptare sim aggressus«.
326
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...36