videlicet et virtutis, ratio quippe entis seu existentis cuncta - quae
secundum se intelligibilia sunt-circuit ac amplectitur: aut per essen
tiam, aut per virtutem; per essentiam concludit genera rerum om
nium, species ac individua, quibus (ut ipse censet) ultimae rerum
differentiae secundum essentiam insunt (licet enim rationale adven
ticium quiddam sit animali, homini tamen ita est intimum, ut absque
eo ipsius substantia sistere prorsus nequeat); secundum virtutem
vero suas continet passiones proprietatesque, quae quidem nulla ens
secundum essentiam ullatenus esse valet, siquidem idem penitus sui
ipsius esset passio67, veluti si visibile idem omnino quam homo esset
iam non secundum animos, verum secundum substantiam de
homine deceretur, itaque passio hominis esse desisteret.
Poro, dictum de rei sensibilis substantia, quod
Aristoteli
im
putant68,
Scotus
vester iure naturae ac ordine egregie refutat. Num
quam enim natura patitur ullum obiectum abs quavis virtute aut
potentia cognosci secundum universaliorem speciem ac eam quae
sui obiecti propria est, nam et visus numquam deprehendere valet
eorum quae sibi subiecta sunt secundum communiorem speciem
quam ea quae coloris est aut lucis. Palam autem est animum nostrum
pleraque cognoscere secundum universaliorem rationem atque ea
est quae resi sensibili debetur. Quotiens namque, disserentes, rem
sensibilem omni sensu penitus exuimus, ut puta quem de hominis
natura aut substantia disputamus, semotis omnibus quae si accidunt.
Similiter et de supercaelestium substantia complura disserere con
suevimus, quas utique ab his quae sentimus propriis rationibus dis
tinguimus et separamus. Quod nimirum animus noster penitus
efficere non valeret, si cuncta quae eius notioni subiecta sunt, sen
satarum rerum ratione fuissent praefinita69.
Vide itaque, obscero, mi loannes, ipsi etiam
Scoto
vestro probari
ea quae
Avicennam
de entis ratione sentire diximus.
Adde quod
Aristoteles
70, IV Metaphysicae, primi philosophi
subiectam materiam docet esse ens secundum quod ens est. Solus
enim metaphysicus - ut ipse
testatur -
de ente deliberat, qua ratione
ens est ac de his quae ipsi insunt. Atque hoc idem et commentator
eius
Averroes71
multis adstruit rationibus aliique philosophantium
poene universi huic assentiunt sententiae. Quod utique nequaquam
facerent, si subiectam mentis nostrae materiam sola putarent sen
sibilia. Qua namque ratione metaphysico opus ultra vires im
ponerent, quod nulla mortalium intelligentia comprehendi potest,
336