adiutore - Davidicae turri munimenta quaerere et ex gentilium luxu
Dominico templo, si qua potero, adicere ornamenta, illius ope fretus
qui iumento Balaam vocem concessit humanam .
Equidem ea praecipue ratione effici posse spero, ut nonnul
lorum nostrorum dementia convincatur, qui, sui propositi obliti ac
divinorum omni abiecta reverentia, in huius mundi caeno sordidis
simi volutantur, dum suae amentiae nullam invenerint ex
cusationem, sed contra se divina pariter ac naturae iura clamare
conspoxerint, - et aliorum complurium, qui adversus fidei nostrae
sinceram pietatem impurissimo ore latrare non cessant, ora obstrui,
cum se non tantum sacrarum Scripturarum sed etiam ipsius naturae
testimonio intellexerint damnari, veritatemque naturae legis divinae
veritati minime adversari, quin immo in cunctis consentientem esse
ac obnoxiam.
Sed quoniam haec nostra ratio compluribus sacris scriptoribus
quadam ex parte contradicere videtur, iam ad tuam Sanctitatem duxi
transmittendam, apud quem solum divinarum legum et diiudicandi
et interpretandi summa potestas est. Equidem, tua cistigari trutina
cupio, quod sive temere ausum, sive per inscitiam erratum, fuerit, aut
approbet si quid invenerit dignum. Tua namque in primis statuere in-
terest et hoc nostrum et aliorium opus an dignum sit quod ad sacram
admittatur structuram, aut, si sordidius minusque firmum visum
fuerit, abiciatur ac conculcetur7.
Itaque quo de primo huius muneris nostri opere facilius senten
tiam ferre valeas, universam nostrarum partium rationem Dominico
Bragadeno, viro quidem doctissimo, tuendam permisi, quem cum
Ioanne Caesariensi hac de re disserentem induxi apud Paulum Per-
gulensem, virum utique tam divini quam humani iuris peritissimum,
atque, ut nosti, cum omni antiquitate conferendum ; huius enim
auditores nos omnes multis annis exstitimus.
Sed ne tuam sanctitatem diutius morer, iam eos colloquentes
audiatis!
302