Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 79

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
289
Probatur eadem pars ratione: Sicut se habet intellectus respectu veri et
falsi quoad assensum et dissensum, ita voluntas respectu boni et mali quoad
volitionem et nolitionem; sed falsum ut falsum non potest objectum esse
assensus neque verum et verum objectum dissenus, ut patet: ergo, bonum ut
bonum nequit esse objectum nolitionis, neque malum ut malum objectum
volitionis. Nec valet dicere, inter intellectum et voluntatem esse discrimen,
siquidem haec est potentia libera, illa autem necessaria et naturalis, non va-
let, quia libertas voluntatis non facit quod objectum malum et disconveniens
sit conveniens et bonum, ut patet; sed tantum facit, quod ita libere ponatur
actus, ut possit ab illa non poni; unde voluntas ita vult bonum ut possit illud
non velle, non tamen nolle. In sensu ergo primae partis conclusionis nequit
voluntas velle seu amare malum, nec nolle seu odisse bonum.
Probatur secunda pars: Voluntas per actus amicitiae tantum modo respi-
cit objectum ut est in se, abstrahendo a ratiione convenientiae et disconven-
tiae; sed in hujusmodi convenientia et disconvenientia consistit ratio boni
accidentalis et mali boni huic opposito, ut dictum est: ergo, voluntas per
actus amicitiae vel inimicitiae tendere potest in objectum, in quo nulla sit
aut apparet ratio boni aut mali secundarii aut accidentalis. Consequens patet:
nam si actus amicitiae abstrahunt a ratione convenientiae et disconvenien-
tiae, ut est certum, omnino per accidens erit ad hoc ut voluntas prosequa-
tur objectum amore amicitiae aut illud fugiat odio inimicitiae, quod in tali
objecto aliqua ratio convenientiae aut disconvenientiae sit vel appareat.
Objicies primo:
Si summum bonum vel summa miseria proponatur voluntati, haec adhuc
in suis actibus manet libera: ergo, potest libere nolle aut amare, vel odisse
summum bonum, vel summam miseriam. Consequens patet, quia voluntas
potest libere mereri aut demereri circa quodlibet ex praedictis objectis; sed
ad merendum et ad demerendum necessario requiritur libertas: ergo, potest
libere etc.
Respondeo: nego consequens – quatenus dicit voluntatem amare posse
vel odisse quodvis ex praedictis objectis – ad probationem: concedo majo-
rem, nego minorem et consequens: ad hoc enim ut voluntas mereatur vel
demereatur non est necessarium quod circa quodlibet objectum, sive bonum
sive malum, possit exerceree actus oppositos positive, quales sunt odium et
amor; sed sufficit quod possit exercere actus privative oppositos, quae sunt
amor et non amor seu amissio amoris, quando tendit circa objectum bonum,
item odium et non odium, sive amissio odii, quando tendit circa objectum
quod proponitur ei ut malum. Sed
1...,69,70,71,72,73,74,75,76,77,78 80,81,82,83,84,85,86,87,88,89,...90
Powered by FlippingBook