Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 90

300
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
hujusmodi sunt crocodili, delfini, syrenae etc. De vita et morte jam supra
dictum est, ideo hic non est necesse denuo apponere.
De memoria suppositis jam antea dictis hoc notare opportet, quod ad
comparandam et conservandam memoriam dicant medici: ab ebrietate ab-
stinendum: a copioso vini potu, a cruditate ciborum, a fructibus viridibus,
a lacte, caseo et carnibus salitis, a piscium fluvialium et anquilarum aesu,
et universaliter ab omnibus statum causantibus. Ars vero excollendi memo-
riam est frequens exercitium et quotidianum aliquid addiscendi studium,
frequens repetitio et studiosa vigilantia circa lectionem et scriptionem juxta
monitum venerabilis servi Dei: Circulus et calamus me effecerunt doctum.
Hinc comillitones ut omnia dictata et dicta non tantum in carta sed magis in
memoria nostra conserventur, necesse erit diligens quotidianum in hiis re-
petendis, revocendis ac ruminandis exercitium; facientibus enim nobis quod
in nobis est, non deerit nos adjuvans gratia, cum qua universae Philosophiae
naturali imponitur finis. Sed jam
esto
finis De parvis naturalibus uti et De
anima, ad laudem ejus qui eam creavit, redemit et sanctificavit, necnon geni-
tricis Dei Mariae, sub cujus tutela sumus, sanctaeque Catharinae praefectae
et patronae scholae nostrae, omniumque in Coelis cum Christo regnantium
veneratione, necnon ad salutem omnium animarum.
1. martii a. 1737.
O. A. M. D. Gl. E. B. V. M.
(Omnia ad majorem Dei gloriam et Beatae Virginis Mariae).
1...,80,81,82,83,84,85,86,87,88,89 90
Powered by FlippingBook