Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 85

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
295
quam conjunctionem cum illo; secus autem dicendum si consideretur se-
cundum statum quem haberet si peccatum originale non fuisset. Ratio primi
est, quia separata careret multis imperfectionibus quas supposito peccato
originali pro hoc statu habet, et aquireret plures perfectiones quas modo ha-
bere non potest; nam careret omnibus molestiis corporis, et posset aquirere
scientiam omnium rerum magis perfectam, quam non potest habere pro hoc
statu supposito peccato originali: ergo, plus debet appetere statum separa-
tionis quam conjunctionem ac suppositionem. Ratio est, quia, si non fuisset
peccatum originale, anima pro hoc statu cum corpore posset habere easdem
operationes, quas in statu separationis haberet, et ultra hoc non careret suo
complemento substantiali, ut per se patet: ergo, in hac hypothesi magis ap-
peteret conjunctionem, quam etc.
Respondeo quarto:
Simpliciter loquendo separatio animae a corpore, quatenus ipsa est
quaedam forma dicenda, est de facto violenta illi. Ratio est, quia talis se-
paratio est contra innatam animae inclinationem; siquidem hujusmodi in-
clinatione naturali magis propendet in substantiale complemento, quam ac-
cidentale; sed quando est conjuncta cum corpore habet suum substantiale
complementum, quamvis accidentali aliquo careat: ergo, absolute loquendo
status separationis animae a corpore est illi violentus.
Quaeres secundo:
Quae potentiae maneant in anima separata?
Respondeo: omnes potentiae inorganicae et spirituales, cujusmodi sunt
intellectus et voluntas, manent in anima separata, non vero organicae et sen-
sitivae adaequatae et totaliter consideratae. Ratio primi est, quia potentiae
inorganicae et spirituales, cujusmodi sunt intellectus et voluntas, realiter
cum anima identificantur: ergo, in quocunque statu ponatur anima, habet
secum illas potentias. Eadem ratio probat potentias vegetativas et sensitivas
manere in anima separata, si sumantur particulariter hoc est pro ipsa virtute
et facultate ex parte animae se tenente. Quod autem potentiae vegetativae et
sensitivae adaequatae captae maneant in anima pro statu separationis, patet:
quia sic potentia sensitiva aeque dicit essentialiter animae perfectionem et
organum corporeum; sed hujusmodi potentia sic sumpta adaequate destrui-
tur, cum separatur a corpore anima, ut manifestum est: ergo, omnes poten-
tiae etc. Ubi etiam
Observa: manere in anima habitus quibus erat praedita dum erat corpori
unita. Ratio est, quia scientia v. g. suapte natura incorruptibiliter manet: ha-
1...,75,76,77,78,79,80,81,82,83,84 86,87,88,89,90
Powered by FlippingBook