Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 77

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
287
tualem consequitur appetitus spiritualis, qui est voluntas. Hujus operationes
semper praesupponunt operationes intellectus, qui est prima potentia, juxta
illud: nihil volitum quin praecognitum; cum ergo jam de intellectu ejusque
operatione, quae necessaria fuere, jam notaverimus, pro complemento ho-
rum librorum disputationem de voluntate sustenere necessum est. Unde, si
cupis illam intelligere ad apicem, pete a divina voluntate gratiam et fac se-
cundum ejus placitum. Sit ergo
Quaestio prima:
Quid sit voluntas et quidnam illius objectum adaequatum?
Dari voluntatem experientia constat omnesque catholici doctores hoc
ipsum fatentur, quae veritas exprimitur etiam in Scripturis, Matthaeus 16:
qui vult venire post me etc; et alibi saepe invitati: venite omnes etc ite in
vineam meam etc, ac proinde veritate supposita definitur voluntas: quod
sit appetitus cum ratione liber. Hanc definitionem tenet Scotus, in Tertio,
distinctione 17, quaestione unica. Quae definitio explicatur: dicitur ‘appeti-
tus’, in quo convenit cum appetitu sensitivo; dicitur ‘cum ratione’, per quod
differt ab illo, hic enim sine aliqua ratione fertur in objectum; dicitur ‘liber’,
per quod distinguitur voluntas ab intellectu: nam intellectus est potentia na-
turalis et non libera sicut voluntas; distinguitur etiam per hoc ab appetitu
sensitivo, qui etiam non est liber sed naturalis; unde
Pro secunda quaestionis parte suppone: quod quaestio non procedat de
objecto terminativo et materiali voluntatis; nam hoc omnes fatentur esse
omne ens sicut etiam est objectum intellectus, sive tale ens sit materiale
sive spirituale, sive universale sive particulare, sive reale sive rationis. Unde
solum restat: an ad hoc, ut voluntas per actus prosecutionis seu amoris ten-
dat in aliquod objectum simpliciter necessarium sit, quod tale objectum illi
proponatur per intellectum sub aliqua ratione boni, quae voluntatem moveat
ad praedictos actus, et econtra: an ad hoc ut per actus fugae et displicentiae
tendat in aliquod objectum, sit necessarium simpliciter, quod tale objectum
illi proponatur ab intellectu sub aliqua ratione materiali, quae voluntatem ad
tales moveat actus. Hanc difficultatem agit et Scotus, in Primo, distinctio-
ne prima, quaestione quarta. Circa cujus tamen mentem non plane constat,
propterea scotistae varie ipsum interpretantur. Unde antequam nos hos re-
solvamus
Nota primo:
Quod in voluntate detur duplex amor: unus amicitiae, alter concupi-
scentiae. Primus est ille, qui tendit in objectum, ut est in se. Secundus est,
1...,67,68,69,70,71,72,73,74,75,76 78,79,80,81,82,83,84,85,86,87,...90
Powered by FlippingBook