Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 68

278
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Respondeo: nego majorem: ratio negationis est, quia exercitium poten-
tiae intellectivae est duplex: productivum et operativum. Productivum est
ipsa actio media qua potentia producit, ut causa efficiens speciem expressam
seu intellectionem, quae est terminus totalis actionis operativae seu ipsumet
actuale percipere seu intelligere objectum, quae attingentia seu perceptio
immediate sequitur ad ipsam receptionem speciei intelligibilis in intellectu,
ex quo patet: neutrum exercitium esse de conceptu formali intellectionis non
quidem productivum, quia actio productiva speciei expresse non pertinet
ad formalem rationem intellectionis, non etiam operativam, nam attingentia
objecti sequitur ad receptionem speciei in potentia, proindeque praesupponit
ipsam secundum entitatem suam jam constitutam.
Quaeres:
In quo consistat formaliter intelligere creatum?
Respondeo: Intelligere creatum non consistit formaliter in receptione
intellectionis, sed in operando vitaliter circa objectum illud exprimendo, et
ad se potentia intellectiva intentionaliter attrahendo. Ratio est: quia de ra-
tione intellectionis est exprimere objectum, ut media illa tendat potentia in
illud objectum et objectum illi uniatur intentionaliter; sed per formalem ra-
tionem receptionis intellectio non respicit objectum sed solum intellectum,
tanquam subjectum in quo illa recipitur: ergo, ratio formalis in qua formali-
ter consistit intelligere creatum non stat in receptione intellectionis. Deinde
intelligere non stat in productione intellectionis: nam si Deus in nostro in-
tellectu produceret intellectionem, tunc Deus per illamm intellectionem non
intelligeret objectum: ergo, intelligere non stat in productione intellectionis;
atqui in intellectu non potest aliquid aliud distingui, nisi ut estproductivus
intellectionis, et ut est receptivus illius, ac ut est media illa operativus cir-
ca objectum: ergo, cum nec in productione, nec in receptione intellectionis
stat intelligere creatum, restat quod formaliter resideat intelligere creatum in
operando vitaliter circa objectum etc.
Dices:
Aristoteles hic, textu secundo, dicit, quod intelligere sit quoddam pati;
sed pati est recipere: ergo, intelligere consistit in receptione et non in ope-
rando vitaliter. Confirmatur: esse formaliter album, est habere albedinem:
ergo, esse formaliter intelligens, est habere intellectionem; sed habere albe-
dinem, est formaliter illam recipere: ergo, etiam habere intellectionem, est
formaliter eam recipere; consequenter, esse formaliter intelligens seu intel-
ligere, est recipere intellectionem.
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...90
Powered by FlippingBook