Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 66

276
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
de nec ipsas substantias materiales per se et directe pro hoc statu cognoscere
valemus; adeoque etc.
Quaestio tertia:
Quid formaliter et entitative sit intellectio nostra?
Nota primo:
Intellectionem tam juxta philosophos quam theologos esse illam for-
mam media qua intellectus actu et formaliter sit intelligens et denominatur.
Inter omnes tamen magnum est dissidium in assignando quid entitative sit
talis intellectio et ad quod pertinet praedicatum? Pro quo
Observa: quod duplex detur actus intellectus; unus scilicet productivus
et alter operativus. Primus est ille quo intellectus producit intellectionem seu
verbum mentis, qui actus vocatur dictio seu actus dicendi. Actus operativus
est ipsa actualis intellectio, qua intellectus formaliter intelligit objectum et
ultimate perficitur in esse vitali intellectualiter operativo; hoc idem modo
convenienti de aliis potentiis operativis dicendum. Haec praedicta dictio et
intellectio ita in nobis se habent, ut dictio semper praecedat intellectionem,
sicut actio suum praecedit terminum; sicut enim calor est terminus callefac-
tionis activae supponens illam pro aliquo priori, ita intellectio est terminus
dictionis. In divinis autem est contra se hoc habent; nam in Patre aeterno
prius aliqua prioritate est intellectio divinae essentiae quam dictio etc – ut in
Theologia videbitis.
Nota secundo:
Maximum versari discrimen inter actum intelligendi et actum intellec-
tus; ille enim tantum includit id, quod sonat, scilicet actum intelligendi seu
intellectionem; actus autem intellectus involvit non solum actum intelligen-
di seu intellectionem, sed etiam actum dicendi seu dictionem, unde est quasi
quid superius actus intellectus respectu actus intelligendi et actus dicendi.
Quare male inferes: est actus intellectus: ergo, intellectio, cum etiam possit
esse dictio quae, ut dictum est, est quoque actus intellectus.
Nota tertio:
Quod hoc nomen ‘actio’ significet plura, in praesenti tamen tantum su-
mitur pro operatione vitali, scilicet pro intellectione, volitione etc; quae qui-
dem dicuntur actiones, non tamen vere et proprie, sed tantum improprie et
grammaticaliter; nam, ut aliqua actio sit de praedicato actionis, tria necessa-
rio requiruntur. Primum est: ut sit in continuo fieri et dependentia ab agente.
Secundo: quod tendat circa aliquem terminum, qui per ipsam producitur.
Tertio: quod sit in aliquo subjecto. His visis et notatis
1...,56,57,58,59,60,61,62,63,64,65 67,68,69,70,71,72,73,74,75,76,...90
Powered by FlippingBook