Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 65

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
275
singularem. Quod autem illud cognitum sit materiale sensibile, patet, quia
cognitio nostra ortum ducit a sensibus. Ubi
Observa: quod dum singulare nateriale dicitur primo ab intellectu co-
gnitum, id non debet intelligi de individuo sensibili accidentis ut sic, sed
prout conflatur ex substantia materiali et accidente; nam dum nobis v. g.
Petrus occurrit, quem nunquam antea vidimus, non apprehendimus in illo
solum individuum accidentis, v. g. talem figuram, colorem etc, sed corpus
ita figuratum, et hunc hominem talibus accidentalibus praeditum. Ratio se-
cundae partis est, quia cognitio distincta rei habetur, dum cognoscimus par-
tes ex quibus componitur; sed res minus universalis componitur ex magis
universalibus: ergo cognitio distincta rei habebitur cognoscendo magis uni-
versale v. g. ut cognoscam hominem distincte, debeo cognoscere animal et
rationale, et ut cognoscam distincte illud animal, debeo cognoscere vivens
sensitivum, et ut cognoscam vivens, debeo cognoscere corpus animatum, et
sic usque ad ens, quod quia nullum habet componens se, sed est simplex,
ideo primum cognitum cognitione distincta erit maxime ens universale.
Quaeres secundo:
Utrum singulare qua tale a nostro cognoscatur intellectu?
Respondeo: bifarie et singlulare cognosco. Primo per alienam speciem
cognoscendo nempe singularitatem per species accidentium sensibilium et
proprietatum individualium formae, figurae etc. Secundo per speciem pro-
priam ipsius singularitatis. Ratio primi est, quia intellectus separatus potest
cognoscere singulare qua tale, non solum per speciem propriam, sed etiam
intuitive, cum sit potens cognoscere omne quod est realiter ens; sed sin-
gularitas est realiter ens: ergo, illam cognoscere potest. Major patet: nam
quod est realiter ens, includitur sub adaequato intellectus objecto potestque
immediate illum movere ad sui cognitionem. Ratio secundi est: nam intel-
lectus pro hoc statu nequit cognoscere singulare qua tale, sed cognoscit illud
tantum per speciem alienam; ratio est, quia nihil est in intellectu, quod prius
non fuerit in sensu; sed singularitas in sensu nequit esse per propriam spe-
ciem: ergo, nec in intellectu, ac per consequens etc. Minor patet: nam alias
sensus distingueret unum singulare ab alio seclusis acciedentalibus, quod
tamen est falsum. Cognoscit ergo intellectus singulare de facto per species
accidentium sensibilium et proprietatum individualium etc. Ratio est, quia
nunquam experimur nos pro hoc statu cognoscere Deum aut angelum abso-
lute, et ut sunt in se, sed semper talia entia cognoscimus analogice seu per
similitudinem rerum sensibilium per quarum species illa cognoscimus. Un-
1...,55,56,57,58,59,60,61,62,63,64 66,67,68,69,70,71,72,73,74,75,...90
Powered by FlippingBook