Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 71

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
281
voluntas medio illo potest tendere circa suum objectum; in casu itaque actus
ille non esset voluntarius causative respectu nostrae voluntatis, bene tamen
operative, eo quod medio illo voluntas suum prosequatur objectum.
Objicies tertio:
Si Deus posset etc, sequeretur intellectionem posse divinitus poni in
lapidem; sed hoc dici non potest: ergo, etc. Probatur minor: quia sic lapis
intelligertet, quod implicat. Ergo, Deus non potest etc.
Respondeo: nego minorem cum sua probatione: intelligere enim non
importat meram receptionem intellectionis – ut diximus, proinde ex ibi dic-
tis ut intellectio faciat suum subjectum actu intelligens, praerequiritur vis re-
ceptiva rerum in actu primo, quaevis, et ipse actus in lapide non reperiuntur,
ideo non intelligeret lapis, siquidem non habet vim media intellectione ad
operandum vitaliter circa suum objectum, in quo consistit formaliter intelli-
gere. In tali proinde casu deberet excogitari aliquis novus terminus determi-
nativus, quod denominaretur lapis affectus intellectione. Sed
Dices:
De ratione essentiali intellectionis est repraesentatio et perceptio objec-
ti; sed ubi est repraesentatio et perceptio, ibi est intelligere: ergo, ubi est
intellectio, ibi intelligere.
Respondeo: distinguo majorem: de ratione essentiali intellectionis est
repraesentatio et perceptio objecti in actu primo, transeat: in actu secun-
do, nego majorem, distinguo etiam minorem: sed ubi est repraesentatio etc
actualis seu in actu secundo, ibi est intelligere, concedo minorem; in ac-
tu primo, nego minorem et consequens: itaque intellectio posita in lapide
non repraesentaret actu objectum, cujus est intellectio propter incapacitatem
et defectum virtutis perceptivae in lapide: si tamen haec eadem intellectio
poneretur in intellectu, utique propter capacitatem illius et vim percipiendi
illud objectum in actu secundo illud repraesentaret; consequenter etc.
Quaeres secundo:
An intellectio creata sit verbum mentis?
Adverte: quod verbum mentis sic soleat ex Scoto definiri: Est actus
intelligentiae productus a memoria secunda non habens esse sine actuali
intellectione. Dicitur ‘actus intelligentiae’ per quas particulas excluditur a
ratione verbi omne id, quod pertinet ad voluntatem. Dicitur ‘productus’ per
quod differt ab intellectione essentiali Verbi divini, haec enim est impro-
ducta ideo non est Verbum. Dicitur ‘a memoria secunda’, id est ab intellectu
1...,61,62,63,64,65,66,67,68,69,70 72,73,74,75,76,77,78,79,80,81,...90
Powered by FlippingBook