Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 74

284
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
cognitionem. Cognitio vero abstractiva est tantum rei existentis (quando ad
rem existentem terminatur) specificative, nec se habet ut objectum formale.
Dico secundo:
Cognitio intuitiva et abstractiva distinguuntur inter se tam ex parte prin-
cipii, quam termini illarum, et hoc specifica distinctione – est scotistarum.
Probatur prima pars: illae cognitiones distunguuntur inter se tam ex
parte principii quam termini illarum, quarum objecta motiva adaequata sint
diversa; sed objecta adaequata motiva cognitionis abstractivae et intuitivae
sunt diversa: ergo, ex parte principii distinguuntur. Probatur minor: objectum
adaequatum motivum cognitionis abstractivae est species impressa objecti,
tale autem objectum cognitionis intuitivae est ipsum objectum impropriae
existentiae; sed species impressa objecti et ipsum objectum sunt objecta
adaequata motiva diversa, sunt enim realiter distincta, ut patet: ergo, etc.
Probatur secunda pars: Cognitio intuitiva immediate terminatur ad
objectum praesens et existens in propria natura, non in specie, abstractiva
autem terminatur ad objectum relucens in specie, sive hoc a parte rei existat
sive non: ergo, tales cognitiones etc.
Probatur tertia pars: Non minus distingui debet cognitio abstractiva Dei
quam habent viatores de ipso, et cognitio intuitiva ipsius Dei quae est in crea-
tis de ipso, quam amor seu fruitio beatorum, et amor seu fruitio viatorum;
sed amores seu fruitiones specifice distinguuntur, ut probabilius tenet Sco-
tus, in Quarto, distintione nona, quaestione quinta: ergo, et illae cognitiones,
scilicet abstractiva et intuitiva, specifice distinguuntur. Minor patet etiam
ratione, quia amor seu fruitio patriae est beatitudo, non autem amor viae. Ille
enim est summe delectabilis et quietivus, non autem iste: ergo, etc.
Objicies primo contra tertiam partem:
Cognitio intuitiva et abstractiva possunt esse respectu ejusdem objecti:
ergo, non sunt specie distinctae.
Respondeo: distinguo antecedens: cognitio etc respectu ejusdem objecti
diverso modo terminantis, concedo antecedens; eodem modo moventis et ter-
minantis, nego antecedens et consequens; differunt enim tam ex parte princi-
pii adhuc quam termini, licet sint circa idem objectum materiale. Sed contra
Dices:
Cognitio intuitiva et abstractiva differunt tantum inter se penes quemdam
modum accidentalem objecti; sed talis modus nequit inferre distinctionem
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...90
Powered by FlippingBook