Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 64

274
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
sensus nequit moveri, nisi ab objecto proprie et formaliter sensibili, ut jam
dictum est: ergo, objectum adaequatum motivum intellectus nostri etc.
Adverte tamen, quod objectum motivum intellectus nostri non sit ens
pure et formaliter sensibile praesens in se ipso, sed in sua specie seu in
repraesentativo sui ipsius. Et ratio est, quia insensibilia non sunt in se actu
intelligibia, sed tantum in potentia seu per speciem et notitiam abstractivam;
atqui quod non est actu intelligibile, non potest per se manere immediate in
intellectu, sicut quod non est actu visibile, non potest per se ipsum immedia-
te movere visum: ergo, sensibile per se et in se non movet intellectum sed
tantum in sua specie.
Colliges secundo:
Objectum adaequatum terminativum nostri intellectus pro hoc statu est
quid universalius seu latius ente sensibili. Ratio est, quia intellectus noster
pro hoc statu intelligit entia rationis per intentiones logicales, ut genus, spe-
cies etc illaque non motive sed terminative tantum intelligit actu reflexivo,
ita quod objectum motivum antecedat saltem prioritate naturae praedictum
actum intelligendi, ut sunt entia rationis; sed hujusmodi entia nullo modo
sunt sensibilia: ergo, etc. Deinde intellectus pro hoc statu attingit rationes
transcendentales et praedicamentales, quae non sunt per se sensibiles: ergo,
etc.
Quaeres primo:
Quodnam sit primum cognitum nostri intellectus pro hoc
statu?
Sensus quaesiti est: quidnam intellectus primo cognoscat v. g. in Petro,
an scilicet eum primo cognoscat quatenus est ens, vel quatenus est substan-
tia, vel homo, vel Petrus seu individuum? Adverte autem: aliam in proposito
dici cognitionem distinctam rei, dum scilicet cognoscimus rem et ejus partes
omnes ex quibus componitur; aliam confusam, qua cognoscitur totum, non
cognitis partibus ejusdem expresse id est essentialibus.
Respondeo ad quaesitum: Primum cognitum in cognitione confusa est
singulare materiale sensibile speciei specialissime; primum vero cognitum
cognitionis distinctae pro nunc est magis universale. Ratio primi est, quia
species quae intellectui imprimitur est species singularis rei: ergo, quod
prius cognoscitur est singulare. Deinde plebeius aliquis, qui nunquam vi-
dit, nisi unum solum solem, nunquam format conceptum solis in communi,
imo forte putat plures soles existere non posse: ergo, cognoscit ille solem
1...,54,55,56,57,58,59,60,61,62,63 65,66,67,68,69,70,71,72,73,74,...90
Powered by FlippingBook