Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 54

264
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
lia conveniunt in aliqua ratione formali objectiva respectu illius potentiae
cujus sunt actus, quod patet in visione albi et nigri, qui sunt actus inadaequa-
ti respectu potentiae visivae; sed omnia objecta praedictorum actuum sensus
communis conveniunt in ratione communi sensibilis (sumpto
li
‘communi’
pro eo quod ab omnibus sensibus externis singilatim percipi potest) quae
est ratio formalis per quam sensus internus distinguitur a sensibus externis:
quod tales actus sunt inadaequati et consequenter non multiplicant sensum
internum; tum quia potentia intellectiva est in se una, et tamen est princi-
pium diversarum operationum, scilicet apprehensionis, judicii etc; idem de
voluntate: ergo, a paritate de sensu interno. Sed
Dices:
Saepe in eodem animali laeditur potentia una sensitiva alia manente il-
laesa; sic aliquando memoria deterior redditur, imo etiam penitus deperditur
absque aliquo effectu in sensu communi: ergo, memoria sensitiva separatur,
et consequenter distinguitur a sensu communi.
Respondeo: concedo antecedens, nego consequens: quod enim memo-
ria deterior redditur, provenit ex eo quod aliquae dispositiones, quae neces-
sariae sunt ad actus memoriae exercendos, deperduntur, non autem deper-
duntur dispositiones ad actus sensus communis exercendos, et sic tantum ab
extrinseco non autem ab intrinseco imutant ipsam entitatem, ac per conse-
quens praeter enumerata munera distincta etc.
Quaeres secundo:
Quodnam sit organum sensus interni?
Respondeo: esse cerebrum. Ratio est ipsa experientia ex qua constat
quod laeso capite minus habiles simus ad elliciendos actus sensus externi.
Constat etiam, quod qui vehementer speculantur potius capite quam corde
aut alia parte dolere soleant: ergo, hoc ideo est, quia tales operationes produ-
cuntur in capite. Confirmatur: nam ex anatomia constat ex singulis internis
tendunt in cerebrum aliqui nervi, qui dicuntur sensorii, per quos species
impressae vehuntur; sed praedicti nervi non ducuntur ad cor, sed in cerebro
sistunt: ergo, ideo est, quia tales species deserviunt potentiae internae in
cerebro existenti; consequenter, etc.
Quaeres tertio:
Quid sit appetitus sensitivus?
Non quaeritur de appetitu innato, qui non est nisi quaedam naturalis
inclinatio seu propensio rei in suam perfectionem conveniens tam animatis
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,...90
Powered by FlippingBook