Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 48

258
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
[C r t e ž o k a]
Ex his igitur omnibus eruitur quaestio quodnam ex praeenumeratis sit
organum potentiae visivae? – ubi absque alia controversia ad dubium bre-
viter
Respondeo potentiae visoriae organum seu subjectum, est ipsa oculi
pupilla, quae ex humore chrystalino et tunica aranea coalescit. Est contra
eos qui dicunt potentiam visivam esse in duobus nervis opticis (in ms:
obdicis). Ostenditur autem de nervis opticis (in ms: obdicis), eo quod sint
a natura destinati, ut per eos descendant spiritus animales et ascendunt spe-
cies ad cerrebrum, sunt etiam concavi, et connaturales: ergo nequit visio
fieri in illis; Nam ad visionem requiritur, quod species terminetur in aliqua
parte, ultra quam non progrediatur: ergo, visio nequit etc. habet autem pu-
pilla omnia requisita, est pars enim oculi, magis splendida, perspicua, et
diafana, habetque a tergo alium humorem opacum et tunicam ad modum
speculi; est etiam pupilla in centro collocata taliter, ut omnes partes oculi
sint ordinati (sic!) a natura ad eam tuendam: ergo in pupilla tanquam in
subjecto suo residet potentia visiva: adeoque pupilla erit subjectum poten-
tiae etc.
Quaeres primo:
Utrum visio fiat per intromissionem specierum diffusarum
ab objecto per medium illuminatum et in oculis receptatum?
Respondeo affirmative – estque contra Platonem dicentem: fieri per
extramissionem radiorum visualium. Ratio est, nam reliquae potentiae sen-
sitivae operantur per species ab objecto per medium diffusas et in ipsis re-
ceptas, eo quod sint potentiae vitales sensitivae seu cognoscitivae, et actio
vitalis debet esse immanens: ergo, visio cum sit actus vitalis, fit per intro-
missionem.
Quaeres secundo:
Quid sit objectum visus?
Respondeo: esse colorem: colorem illuminatum, nihil enim quod co-
loratum et illuminatum non est. Unde definitur color, quod sit qualitas vi-
su perceptibilis. Tam autem color realis quam apparens est objectum visus,
cum etiam hic videatur ut apparet in irride; ex quo
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...90
Powered by FlippingBook