Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 46

256
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
ponitur species in potentia, et illo ablato statim desinit esse: ergo, hoc ideo
est, quia species impressae sensibiles sensuum externorum efficienter pro-
veniunt ab objecto. Quod autem proveniant ab eo tanquam a causa aequi-
voca, patet ex eo, quia tales species sunt diversae rationis ac ipsa objecta:
adeoque, species impressae sensuum externorum etc.
Quaeres secundo:
An tales species sensibiles dependeant in conservari ab
objectis
Respondeo affirmative: quia statim, ac adest objectum non amplius
sentiuntur, ergo signum est quod in conservari pendeant ab objecto. Hoc
tamen intellige attente de potentia ordinata, quia de potentia Dei absoluta
potest conservari species ablato etiam objecto, siquidem in genere causae
efficientis quam Deus supplere potest, species ab objecto dependent.
Quaeres tertio:
Utrum posito sensibili supra sensum possit fieri sensatio?
Respondeo: Si sensibile ponatur immediate supra sensum, nullatenus fit
sensatio; unde necessario requiritur, quod inter sensum et objectum sensibi-
le intercedat aliquod medium, vel internum, quod est pars ipsius sensientis
conjuncta cum organo sensorio, vel externum, quod est corpus distinctum et
ipsi sensienti contiguum. Ratio est, nam ut dictum est, potentiae sensitivae
indigent speciebus impressis ut sua percipiant objecta; sed ex hoc colligitur
esse necesse, quod aliquod medium intercedat inter potentiam sensitivam et
ipsum objectum: ergo, etc.
Probatur minor: quia potentia sensitiva, si tali medio non indigeret sed
objectum sibi immediatum percipere posset, omnino frustra poneretur talis
species praedicta; hinc patet, quod neque oculus immediate percipiat suam
pupillam, neque tactus primas qualitates sibi immediate propinquas, neque
gustus proximos suae carnis sapores, neque alias, nisi harum species a sali-
va deferantur ad gustum. Ita quamvis requiratur luminis continuatio usque
ad oculum, tamen lumen non videtur, quatenus est oculis immediatum, sed
quatenus est in medio et objecto aliquantum distante. Similiter auditus non
percipit sonum immediate aliquem intra se factum, sed factum in aliquibus
cavitatibus auricolae penes ipsum sensum; et sic de aliis discurre.
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...90
Powered by FlippingBook