Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 50

260
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
finem talis strictae cavitatis pervenire poterit, datur quoque in extremitate
cavitatis veluti quoddam timpanum constans ex quadam pellicola, quae vo-
catur miringa, et ex quadam substantia spirituosa, in praedicta pelicolla in-
clusa quae, licet immobilis sit, et cum caeteris partibus solidis continuata et
tamen adeo subtilis et aërea, ut aëri comparetur imo aër animatus vocari so-
leat. Cuivis praeterea ex his timpanis est infixus quidam nervus, descendens
ab inferiori parte cerebri, in qua residet sensus communis, per quem nervum
descendunt animales spiritus de cerebro in auditum et ascendunt species ab
hoc in sensum communem, aut de nervis opticis oculorum dicebamus; nunc
Respondeo: potentia auditiva residet tanquam in sensorio in illa substantia
aërea spirituosa, quae intra auriculam reperitur. Ita Aristoteles, libro secun-
do De anima, capite octavo, ubi dicit: quod talis substantia spirituosa est,
quae sentit omnes differentias soni. Ex quo educitur quod potentia auditiva
sic describi poterit: est potentia vitalis materialis receptiva soni tantum.
Objectum autem hujus sensus adaequatum est somnus, qui est qualitas
sensibilis resultans ex forti percussione corporum sonantium. Ejus subjec-
tum non solum est aër, sed etiam ignis et aqua. De objecto patet; de igne
autem et aqua, experientia constat, cum enim quis violenter dividit flamma
aut aquam, aut cum intra illam aliqua corpora solida se percutiunt, v. g.
duo lapides collidantur, auditur sonus. Porro hic sonus non immutat physice
potentiam auditivam sed tantum intentionaliter media specie sui impressa;
adeoque etc.
Quaeres primo:
Quid sit echo et cur a nativitate surdi sunt etiam muti?
Respondeo ad primum: Echo est sonus repercussus ad solida et concava
planaque ac levia corpora, hinc quo plura talia corpora occurrerint, eo cre-
brius fit echo. A nativitate autem surdi ideo sunt muti, quia propter defectum
auditus nullum idioma adiscere potuerunt.
Pro secunda parte nota: Nasum coalescere ex carne cartilagiosa et di-
stingui duobus meatibus inter quos stat quaedam cartilago quasi paries inter-
positus. Deinde praedicti meatus ducuntur ex alia parte usque ad cerebrum
et attingunt duas cellulas, quae sunt in anteriori parte cerebri, ex alia vero
parte exeunt ad finem palati. Praeterea in summitate nasi prope concava
oculorum est quoddam os spongiosum et foraminosum, in quo simul con-
cluduntur viae talium foraminum ad cerebrum, ad palatum et nares. Juxta
hoc os reperiuntur ex utroque latere duae carunculae similes extremitatibus
mamillarum, quae carunculae mamilares dicuntur. Deinceps a cerebro usque
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...90
Powered by FlippingBook