Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 42

252
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Probatur secundo ratione: quod sint necessariae ad sensationes, quia
potentiae ad suas operationes et sensationes elliciendas debent determinari
ab objectis; sed non possunt determinari immediate ab ipsis objectis, quia
non sunt intimae potentiae praesentia: ergo, debent determinari per spe-
cies: Probatur minor: Si immediate ab ipsis objectis possisnt determinari
potentiae, ad hanc potius quam aliam elliciendam sensationem, non esset
ratio, cur non videamus objecta a tergo posita, vel post interpositum aliquod
corpus opacum siquidem objectum retinere posset hanc eandem distantiam,
quae dicitur conditio ad visionem v. g. elliciendam: ergo, hoc ideo est, quia
objectum a tergo positum non reflectit sui speciem ad oculum; consequen-
ter, non per se ipsa objecta sed media specie emmissa determinant sensum
ad sui perceptionem.
Objicies primo:
Species impressae non sunt necessariae ad hoc ut potentiae sensitivae
sua percipiant objecta: ergo, non dantur.
Respondeo: nego antecedens: nam ut sensatio elliciatur circa aliquod
objectum, debet objectum intrinsece uniri potentiae; nam haec aliter actuari
et determinari non potest, nisi per aliquod intrinsece susceptum; sed objec-
tum secundum propriam entitatem non potest uniri potentiae, praesertim si
materialis sit; non enim lapis v. g. potest uniri intrinsece cum oculo: ergo,
necesse est, ut illi uniatur media specie impressa, quae sit ejus vicaria.
Objicies secundo:
Si hae species admittantur, erunt medium cognoscendi objectum, atqui
sic deberent et ipsae cognosci; incognitum enim nequit ducere potentiam in
cognitionem alterius: ergo, non sunt admittendae.
Respondeo: nego minorem: Nam hae species non sunt objectum quod
cognoscitur, sed tantum id quo aliud cognoscitur; sicut unio quae est ratio
cur duo extrema uniuntur ipsa tamen unitur, ita nec species prius cogno-
scuntur. Probatur autem minor: sufficienter solves ex Summulis dictis: De
signo.
Objicies tertio:
Ut species juvarent potentias ad percipienda objecta, deberent esse
similes suis objectis; atqui non sunt, alioquin species contrariorum albi et
nigri essent contrariae, proinde nec possent esse simul in eadem potentia,
consequenter nec posset oculus simul videre album et nigrum, quod est con-
tra experientiam: ergo, species impressa etc.
1...,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41 43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,...90
Powered by FlippingBook