Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 44

254
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
proveniat – est contra illos, qui docent species impressas concurrere cum
potentiis tantum in genere causae formalis. Et est sancti Augustini, liber 11
De Trinitate, capite secundo, dicentis: Gignitur ex re visibili visio; sed non
ex sola, nisi adsit videns, quod si ex visibili visente visio gignitur.
Probatur ratione: species impressae sunt formae in anima: ergo, species
impressae efficienter influunt in sensationem. Probatur consequens: eo ipso
quod forma ignis sit forma illius est etiam principium efficiens operationum
ejus; sed species impressa est forma respectu potentiae sensitivae: ergo, ef-
ficienter influunt etc.
Probatur secundo: Quotienscunque in aliquo effectu resplendet duplex
formalitas et utraque non uni tantum causae sed duplici potest corresponde-
re, est signum evidens quod talis effectus non ab una tantum causa sed ab
utraque proveniat; sed in visione coloris v. g. est duplex formalitas, nempe
vitalitas actus et repraesentatio caloris, quarum prima soli potentiae visivae
et secunda soli speciei potest competere: ergo, ad talem visionem non tan-
tum potentia, sed etiam species impressa efficienter influit. Hoc tamen ita
non intelliges ut una formalitas effectus ab una causa et alia ab alia prove-
niat. Sensatio enim cum sit una simplex physice entitas, indivisibiliter pro-
venit a potentia et specie et nulla formaliter potest in effectu assignari ratio,
quae ab utraque causa simul non assignatur; nam quamvis causae partiales
particulariter causae sint, sunt tamen totales totalitate effectus.
Objicies primo:
Species impressa ponitur in potentia ad determinandam eam, ut elliciat
sensationem hujus potius objecti quam alterius: ergo, species determinant
potentiam pro aliquo priori naturae ante productionem sensationis; sed pro
illo priori nequit illam determinare in genere causae efficientis, efficere enim
non potest concipi ante effectum: ergo, pro illo priori solum exercet munus
causae formalis, scilicet informando potentiam et inhaerendo ei.
Respondeo: licet species impressa pro illo priori ante ellicitam cognitio-
nem gerat munus animae formalis inhaerendo potentiae tanquam subjecto,
quatenus scilicet ipsa species est quoddam accidens, tamen in posteriori
signo naturae, quatenus est virtualis repraesentatio subjecti concurrit cum
potentia in genere causae efficientis ad sensationem; unde: distinguo antece-
dens: species impressa ponitur ad determinandam potentiam praecise, nego;
ad determinandam et simul concurrendo cum illa efficienter ad sensationem,
nego antecedens, etc.
1...,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43 45,46,47,48,49,50,51,52,53,54,...90
Powered by FlippingBook