Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 35

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
245
Respondeo: argumentum labore in supposito, non enim nutritio eidem
numero actus aut eadem numero forma, quia vel per nutritionem intelligitur
actio nutritiva, et haec est in utroque diversa, quia tam corpus quam anima
habent suam actionem partialem, vel intelligitur per nutritionem terminus
ejus et sic etiam est in utroque divisa: nam materia habet partes novas sui
et etiam formae. Solet etiam hic agi de habitibus, sed quia nos definitionem
habitus jam dedimus in fine Logicae, agendo de scientia, ideo ibi dicta suf-
ficiant, sicut et haec similiter pro primo libro De anima.
Liber secundus: De anima
Disputatio prima: De anima vegetativa
Quaestio prima:
Quid sit anima vegetativa et quae ejus potentiae?
Dico primo:
Anima vegetativa sic exacte definiri solet: est principium et radicale in
vivente nutritionis, augmentationis et generationis, vel si vis animae ut sic
definitionem, eam ita definies: anima vegetativa est actus primus corporis
physici organici, potentia vitam vegetativam habentis. Hujus definitionis
bonitas ex se patet; ideo
Dico secundo:
Potentiae animae vegetativae sunt tres, scilicet nutritiva, augmentativa
et generativa. Haec conclusio deducitur ex definitione animae vegetativae.
Probatur: Tria sunt quae ad animatum animae vegetativae requiruntur:
ergo, et tres potentiae. Probatur antecedens: quia ut vivens vivat et conser-
vetur necesse est quod nutriatur: ergo, indiget potentia nutritiva. Item prae-
dictum vivens determinata quantitate et magnitudine ut suas operationes
exercere valeat scilicet operationes vitales; sed haec aquiruntur per augmen-
tationem: ergo, tria sunt etc. Tandem unum et idem individuum nequit esse
perpetuum: ergo, in eo requiritur potentia generativa media qua generaret
sibi simile, et in specie perficietur: ergo, indiget generativa potentia – con-
sequenter, tres sunt potentiae animae vegetativae.
Dices:
Non datur potentia augmentativa absque nutritiva: ergo, non sunt ita
tenendae tanquam duae potentiae. Antecedens patet: nihil enim potest nutri-
ri nisi augeatur; sed idem est objectum potentiae nutritivae, augmentativae
1...,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34 36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,...90
Powered by FlippingBook