Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 33

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
243
sicut repugnante passione repugnaret et essentia solum ab extrinseco et a
posteriori. Unde
Ut aliae difficultates solvantur, observandum est, quod cum dicimus
colorem in communi esse objectum adaequatum visus (idem de aliis) nulla-
tenus intendamus quod conceptus coloris ut sic, prout simpliciter supponit
pro ipsa natura coloris ab inferioribus abstracta sic tale objectum adaequa-
tum; sed quod hujusmodi objectum sit objectum prout supponit personaliter
pro inferioribus, scilicet albo, nigro etc non enim dantur a parte rei naturae
superiores ab inferioribus abstractae, sed in his realiter inclusae, ut jam dic-
tum est in Logica.
Colliges:
Quod ab eadem potentia possint oriri plures actus inadaequati specie
diversi, ut ab eodem intellectu assensus et dissensus, ab eadem voluntate
amor et odium, qui quidem actus dicuntur tantum inadaequati per ordinem
ad animam; quilibet enim hic actus adhuc in suo ordine est in specie adae-
quata. Consequenter etc.
Quaeres primo:
Quid sit actus vitalis?
Respondeo: actum vitalem communiter describi, quod sit actus ultimus
viventis ut vivens est. Dicitur ‘actus’ quod ponitur loco generis; dicitur ‘ulti-
mus’ pro differentia, ut scilicet distinguatur ab anima quae est actus primus.
Dicitur ‘viventis ut vivens est’, ut distinguatur ab aliis actibus viventis, qui
non proveniunt ab eo ut vivens est. Hinc casus hominis ex alto non est vi-
talis, quia non ut a vivente, sed ut a gravi procedit. Unde colliges: actum
vitalem non esse meram denominationem extrinsecam, sed esse gradum
quemdam intrinsecum, qui per vitalitatem constituitur in sua ratione spe-
cifica, quae petit originari a principio intrinseco imanenter operante; hinc
ad rationem actus vitalis non sufficit mera receptio speciei in potentia, alias
si Deus infunderet intelligibilitatem in intellectum dormientis, eo ipso dor-
miens diceretur exercere actum vitalem, quod est falsum. Debet ergo per
actionem veram et propriam tendere in ellicionem talis actus et ejus produc-
tionem effective attingere. Hinc alii sunt actus perfecti qui a potentia vitali
producti ulterius procedunt vitaliter operando et se intentionaliter uniendo
objecto, quales sunt omnes actus cognoscitivi et operativi qui sunt simili-
tudines formales objectorum; alii sunt imperfecti, quos producens potentia
vitalis ulterius non progreditur per eos ad percipiendum objectum et se ei
assimilandum, ut sunt nutritio, augmentatio etc.
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,...90
Powered by FlippingBook