Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 27

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
237
usque ad ungium extremitatem absque eo quod talis linea crescat: ergo, non
informantur ab anima etc.
Respondeo quinto: Dentes informantur ab anima, quia dentes per intus-
sumptionem augentur et nutriuntur. Ergo, ab anima informantur. Probatur
antecedens: nam videmus quod habeant quosdam nervos seu venulas per
quas propria virtute alimentum ad se trahant; sed hoc est nutriri per intus-
sumptionem, ergo, etc.
Quaeres:
An detur transmigratio animarum?
Respondeo negative: De fide enim est quemlibet hominem alia et alia
sentiri, sic quidem anima Lazari dicitur in sinu Abrahae quievisse et divitis
sepulta in inferno. Item qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero
mala etc atqui, si daretur transmigratio animarum de uno corpore in aliud v.
g. mortuo Petro anima ejus migraret in corpus Pauli hodie nati, tunc eadem
anima salvaretur et damnaretur simul. Quare? Quia Petrus v. g. posset bene
agere et sic salvari, et Paulus male et sic damnari, quod est impossibile ut
una eademque anima salvetur et damnetur. Ergo, non datur transmigratio
animarum etc.
Disputatio secunda: De potentiis animae in communi
Quaestio prima:
Quomodo potentiae animae ab illa et inter se distinguantur?
Nota: Potentiam animae bifarie accipi. Primo formaliter, quatenus scili-
cet importat relationem principii ad principiatum, de qua non est hic sermo.
Secundo sumi potest materialiter et pro denominato, id est pro proximo fun-
damento talis relationis illas scilicet quod est immediatum principium ope-
rationis animae. Et haec rursus alia est organica, cujusmodi sunt omnes po-
tentiae vegetativae et sensitivae animae, quae mediis organis suas exercent
operationes, alia inorganica, qualis est intellectus et voluntas, quae suapte
natura ad suas operationes organis non egent. Organica potentia adhuc du-
plex est: primo, pro toto conjuncto et conflato ex virtute animae, et forma
partiali corporeitatis constituente organum corporeum, in qua considera-
tione potentia includit essentialiter utrumque, ut v. g. oculus seu potentia
visiva essentialiter includit oculum organicum et virtutem animae, quae id
informat; secundo, inadaequate et partialiter, scilicet pro sola illa perfectio-
ne et virtute tenente se ex parte animae, qua anima ad visionem v. g. cum
organo concurrit. Quaestio igitur non procedit de potentiis animae organicis
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,...90
Powered by FlippingBook