Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 20

230
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Instabis:
In canonicis decretis habetur quod qui fetum occidit ante quadragesi-
mum diem seu ante infusionem animae non sit homicida: ergo, supponitur
praeexstitisse aliam animam, alias non posset occidi. Item si membrio statim
inciperet habere operationes vegetativas haberet in se animam rationalem,
esset irregularis qui eum destrueret, sed hoc est falsum secundum theologos:
ergo, non habet etc.
Respondeo ad primum: nego conclusionem: quia in illis canonicis de-
cretis per ‘occidere’ intelligitur corrumpere vel destruere non vero vitam
adimere; ad secundum dico: quod ante illos dies quibus, propter destructio-
nem embrionis incurritur irregularitas, nulla sit in ipso anima, sed solum for-
ma corporeitatis, quae paulatim introduci potest juxta materiae aplicationem
ac dispositionem, nec ullus motus erit augmentum ipsius intra tempus illud,
sive illorum habituum arguit ullam animam, nam augmentum illud potest
ab extrinseco advenire et motus quicunque quem experiuntur matres posset
habere pro causa spiritus vitales ipsius matris.
Objicies secundo:
Quamdiu fetus non habet requisitam organisationem ad animam ratio-
nalem, non potest illa informari; sed antequam fetus adipisceretur organi-
sationem requisitam exercet operationes vitales: ergo, priusquam animetur
anima rationali, debet animari vita sensitiva et vegetativa, quia operatio vi-
talis necessario procedit a principio vitae. Hoc est praecipuum argumentum
adversariorum.
Respondeo: animam rationalem a Deo creari statim ac dantur in embrio-
ne organa pro aliquibus operationibus vitalibus; hinc quam primum virtute
matricis efformantur in fetu organa pro aliquibus operationibus vegetativis
infunditur etiam anima rationalis. Sed
Dices:
Anima est actus corporis organici: ergo, anima antequam efficiatur cor-
pus debet id supponere jam organisatum, alias tantum esset actus corporis
simpliciter non autem corporis organici.
Respondeo: distinguo conclusionem: debet illud supponere organisa-
tum aliquibus organis, concedo conclusionem; omnibus, nego conclusio-
nem. Nec dicas hanc responsionem esse sine fundamento; nam patet expe-
rientia quod ex occulati, item sine pedibus sine manibus adhuc informentur
anima rationali. Sed
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...90
Powered by FlippingBook