Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 12

222
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Objicies secundo:
Membra bonae divisionis debent se excludere; sed anima vegetativa
includitur in sensitiva et sensitiva in rationali: ergo, haec definitio non est
etc.
Respondeo: quod in hac trimembri divisione animae tres illae species
sumantur cum praecisione, scilicet vegetativa tantum, sensitiva tantum, et
rationalis; nunc patet quod vegetativa, ut est membrum hujus divisionis,
non possit praedicare de sensitiva, falsa autem est haec propositio: anima
vegetativa est tantum sensitiva vel anima sensitiva est tantum vegetativa etc.
Porro anima sensitiva, ut est membrum dividens, non potest dici de rationa-
li, v. g: anima rationalis est tantum sensitiva.
Colliges primo:
Hac divisione non esse generis in species infimas, quia anima vegetati-
va quae est unum ex membris dividentibus, est genus respectu plurimarum
animarum vegetativarum sub se comprehensarum, et id de anima sensitiva
ut sic. Neque est divisio in species subalternas, quia anima rationalis est
species infima. Est ergo haec divisio in plures species, quorum aliqua ut est
anima rationalis, est infima, aliae vero non, sed possunt dici constituere ge-
nera subalterna. Unde cum illae animae sint incompletae, non possunt dici
rigore tres specie, sed potius tria genera, hoc est tres animae distinctae.
Colliges secundo:
Hanc divisionem posse in bimembrem sic reduci: anima ut sic dividitur
in vegetativam, quae ultra vegetationem non habet sentire, et in sensitivam,
quae ultra vegetationem habet sentire; deinde subdividitur anima sensitiva
in animam, quae ultra vegetationem et sensationem non habet discurrere,
qualis est sensitiva tantum; et in eam, quae ultra vegetationem et sensatio-
nem habet etiam discurrere, et haec est rationalis. Et sic dici poterit divisio-
nem illam trimembrem esse mediatam et aequivalenter trimembrem.
Colliges tertio:
Non dare quatuor genera viventium
esto
plures astruant idipsum, patet
hoc: quia si darentur quatuor tunc locomotivum constitueret unum peculiare
genus distinctum a sensitivo; sed hoc non: ergo, etc. Probatur minor. Quia
tunc etiam eadem ratione volatile, aquatile etc deberent constituere diver-
sum genus a sensitivo, quod nemo dicit; tum quia falsum est suppositum
opositae sententiae quod scilicet detur anima sensitiva sine locomotiva, nam
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...90
Powered by FlippingBook