Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 13

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
223
eadem omnino anima utrumque modum principiat tam sensitivum quam lo-
comotivum, ut probat experientia in concis, quas pro se adferunt adversarii,
quae observatae sunt se movere localiter. Tum denique quia, si daretur ani-
ma sensitiva sine locomotiva, tunc non tantum quatuor genera viventium
sed etiam animarum essent adstruenda.
Dices secundo:
Potentiae vitales animarum sunt quinque, scilicet: vegetativa, sensitiva,
locomotiva, intellectiva et appetitiva – est comunis.
Probatur: Diversitas potentiarum animatorum desumitur ex diversis
modis tendendi circa sua objecta; sed animata habent quinque diversos mo-
dos tendendi circa sua objecta: ergo, etc. Probatur minor: quia aliqua anima-
ta tendunt in objectum illudque respiciunt, prout possunt id in se convertere
motu substantiali nutritionis, cui modo correspondeat potentia vegetativa;
alia tendunt in objectum quatenus ab ipso possunt recipere species materia-
les et sensitivas, quibus proprias operationes circa illud exercere valeant, et
huic correspondet potentia sensitiva. Alia deinde ad idem munus exercen-
dum tendunt in objectum, quatenus possunt ab illo recipere species immate-
riales, quales sunt species intelligibiles, et huic modo correspondet potentia
intellectiva. Praeterea animata quae gaudent cognitione, sive sensitiva sive
intellectiva, tendunt in sua objecta per inclinationem ad ipsa, quae inclinatio
vocatur appetitus, cui modo operandi correspondet potentia appetitiva quae
versatur circa objectum ante cognitum. Denique ex tali appetitu sequitur in
aliquibus animatis motus localis ad tale objectum consequendum, et huic
tendendi modo correspondet potentia locomotiva; sed non possunt assignari
plures nec pauciores modi diversi, quibus anima in sua objecta tendat: ergo,
neque plures animae potentiae praeter has quinque. Sed
Dubitabis:
Quare, si dantur quinque potentiae animarum, non dentur etiam quin-
que animae?
Respondeo: hoc ita esse quod plures potentiae ab una anima provenire
possint, et sic nullatenus est necessarium quod ad multiplicationem animae
potentiarum etiam animae multiplicentur; ac per consequens etc.
Quaestio tertia:
Utrum in eodem vivente dentur plures animae?
Sensus quaestionis est: an in homine v. g. dentur tres animae realiter
distinctae, alia nempe vegetativa, alia sensitiva, alia rationalis? Et similiter
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...90
Powered by FlippingBook