Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 10

220
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Circa secundam animae definitionem dicendum est illam quoque esse
rectam. Haec tamen definitio non est essentialis sed descriptiva, quod patet:
quia prius est quod anima sit actus informativus corporis et constitutivus
viventis quam quod sit principium operationum quae in tali definitione assi-
gnantur; sed quod primo convenit alicui rei est essentiale illi, et quod secun-
do extraessentiale: ergo, talis definitio extraessentialis est et descriptiva.
Differunt autem definitiones hae per hoc quod prima explicet naturam
animae per habitudinem causae formalis respectu corporis physici et orga-
nici, cujus est actus; secunda vero explicat naturam animae per habitudinem
causae efficientis respectu operationum vitalium, quarum est principium et
hoc denotant illa verba in definitione: principium quo primo vivimus.
Inferes: animam non esse formaliter quoddam temperamentum quali-
tatum, ut quidam antiqui medici voluerunt; nam quod ex tali temperamento
mors et vita dependeant, tantum sequitur hoc temperamentum esse disposi-
tionem necessariam, ut anima in corpus introducatur ac in illo conservetur;
sicut ex eo, quod per ablationem qualitatum ac remissionem temperamenti
in ligno corrumpatur forma ligni, inde non sequitur formam constituentem
lignum esse aliquod accidens aut temperamentum qualitatum. Et hinc posito
temperamento, ponitur vivens, non quidem formaliter, sed tantum dispositi-
ve; posita autem anima ponitur vivens formaliter sicque prima definitio est
optima.
Quaestio secunda:
Quotuplex sit anima quotque illarum potentia?
Dico:
Anima ut sic adaequate dividitur in vegetativam, sensitivam et rationa-
lem – ita Aristoteles, libro secundo ‘De anima’, capite tertio et comunis.
Probatur: tot et non plura sunt genera animarum quot sunt operationes
excedentes rationem comunem operationum entis inanimati quatenus talis;
sed tres tantum sunt operationes generaliter excedentes rationem comunem
operationum entis inanimati: ergo, tantum tria sunt animarum genera. Major
patet ex ipsa secunda animae definitione in qua explicatur anima per ordi-
nem ad operationes, vegetandi sensiendi et intelligendi, quia omnem opera-
tionem entis inanimati excedunt. Probatur minor: quia vel operatio superat
totam naturam inanimatam eo quod nequeat exerceri medio organo corpo-
reo, et sic erit intellectio vel volitio, vel etsi exerceri possit medio organo
corporeo, non tamen mediis qualitatibus valde materialibus, sed mediis aliis
subtilioribus et a materia depuratis quales sunt species sensibiles et sic erit
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18,19,20,...90
Powered by FlippingBook