Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 16

226
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
num, et absolute in esse, et operari independens, tunc sufficit, quod generans
producat dispositiones ad talem formam praerequisitas, et ratione harum
unionem, qua materia unitur ipsi formae, et ideo anima hominis, quamvis
prout sensitiva, formaliter non importet aliquid superioris ordinis respectu
dispositionum aut actionis generantis, est tamen superioris ordinis, quatenus
est propria hominis forma, ideoque per actionem agentis creati nullatenus
quoad suam entitatem produci potest.
Objicies secundo:
Separatio unius ab alio necessario insert distinctionem realem inter
utrumque; sed post mortem hominis manet in corpore hominis anima vege-
tativa aut sensitiva absque rationali: ergo, etc. Probatur minor experientiis:
nam in cadaveribus hominum dentes, ungues et capilli crescunt et quidem
ab intrinseco, cum nulla eis opponatur materia; sed augmentum ab intrin-
seco insert animam saltem vegetativam; ergo, etc; deinde in corde hominis
recenter extracto a corpore patet, quod saepe moveatur; sed hoc fieri nequit
absque anima: ergo, etc; tandem caput amputatum saepe visum est in saltus
prorumpere et sursum moveri: ergo, etc.
Respondeo: concedo majorem, nego minorem – ad probationem dico:
quod dentes, ungues etc post mortem hominis neque crescant neque augean-
tur, sed solum apprent extrinsecus majores ex constrictione seu ex siccatione
carnis et cutis, et ideo hoc non provenit ab aliqua anima in cadavere manen-
te. Ad secundum dico: quod cor hominis recenter extractum, si quando mo-
vetur, hoc non fit virtute alicujus animae, sed tantum vi spirituum vitalium
in eo adhuc tanseunter exeuntium et ab anima ante mortem impressarum. Ad
tertium similiter dico: saltus capitis recenter amputati fieri solum impulsu
spirituum vitalium in illo per breve tempus existentium. Si aliqua alia obji-
ciantur experimenta, in quibus videtur homines mortuos fuisse locutos vel
aliud quid simile fecisse, dicendum est hoc fieri supernaturaliter, docet enim
Philosophus ad causam supernaturalem recurrere, ubi causa naturalis deest.
Objicies tertio:
In homine esse vegetativum et sensitivum provenit necessario ab aliqua
anima; sed non a rationali: ergo, a vegetativa et sensitiva. Probatur minor:
esse vegetativum et sensitivum formaliter est aliquid realiter distinctum in
homine ab anima rationali, etiam prout comunicata homini; sed effectus for-
malis non distunguitur realiter a forma comunicata: ergo, in homine esse ve-
getativum et sensitivum formaliter non provenit ab anima rationali. Probatur
major: quia in homine esse vegetativum et sensitivum formaliter est aliquid
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...90
Powered by FlippingBook