Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 6

216
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
objecto, sed saepissime ex illius affectione seu ratione peculiari, sub qua
tale objectum a scientia consideratur; ideo in praesenti tractatus inscribitur
‘De anima’, quia agit de corpore animato, prout constat anima; estque ani-
ma specialis ratio sub qua hic tractatus de corpore non vero esse objectum
adaequatum traditur.
Ex his manet perspicuum hanc notitiam nedum excedere dignitate cae-
teros philosophiae tractatus verum et esse admodum utilem, ex eo quuod
anima maximam affinitatem habeat cum intelligentiis, consequenter illius
notitia multum confert ad illarum cognitionem. Est etiam utilis: philosophia
moralis tota enim haec circa actus et habitus animae rationalis versatur. Ju-
vat denique ad theologiam; nam haec agit de ultimo fine hominis et de me-
diis ad illum consequendum, hujusmodi sunt habitus infusi, actus et auxilia
supernaturalia, quae omnia in anima reperiuntur.
Ut autem inoffenso pede in hoc De anima tractatu procedamus, libet hic
apponere quasdam propositiones, quae tanquam catholicae fidei dogmata
sunt formaliter tenenda.
Prima est: anima rationalis non est una numero in omnibus hominibus, sed
tot sunt animae rationales numero distinctae, quot homines numero distincti.
Haec propositio definita est in Concilio Lateranensi tertio, sectio octava.
Secunda est: in unoquoque homine una numero anima est, non plures. Haec
definita est in octava sinodo generali actione 10 canone 11.
Tertia est: anima rationalis informat corpus et unum per se cum illo consti-
tuit. Haec definita est in Concilio Vienensi et Lateranensi, sectione octava.
Quarta est: anima rationalis non educitur de potentia corporis, sed a Deo
creatur. Ita Leo papa, epistola 19.
Quinta est: anima rationalis non est corporea. Ita in Sacra Scriptura: nam ad
Galatas 5° dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum.
Sexta est: anima rationalis non est Dei substantia, vel ex Dei substantia – in
Concilio Bacariensi primo, canone quinto.
Septima est: anima rationalis non corrumpitur corrupto corpore, sed manet
in aeternum duratura. Ita Concilium Lateranense tertium, sectione tertia.
Octava est: animae manentes post corruptionem corporum non subintrant
alia corpora, nec transmigrant de uno ad aliud – sic docet ut de fide divus
Athanasius, libro sexto ‘De beatitudine Filii Dei.
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...90
Powered by FlippingBook