Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 5

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
215
In nomine Domini incipit
TRACTATUS IN LIBROS DE ANIMA
Proemium
Deo auspice et Scoto duce specialem ac pulcherrimam totius Philo-
sophiae scituque non modo dignissimam, verum etiam jucundissimam
agredimur partem, utpote in qua humana mens in rebus exterioribus et quae
corruptioni ut plurimum subjacent, hactenus divagata et veluti peregrina se
tandem domum recipiens, sibique reddita sui, suarumque perfectionum con-
templatione se esse oblectat; et ut ex aliis rebus, ita maxime ex sui conside-
ratione rerum omnium opificem deprehendit, cujus dignitas tanta est, ut si
angelos excipias, non aliud quippiam ad Dei perfectionem propius accedat,
si utilitatem consideres nihil homini utilius quam sui ipsius cognitio juxta
illud sanctissimi Augustini desiderium: Noverim me (Domine) noverim te.
Explicato igitur Mundo, Coelo, et quae in ipsis continentur, integer restat
adhuc mundus contemplandus, magnus in parvo collocatus, spirituale – in-
quam – in materiali.
Circa objectum hujus tractatus tenendum nobis est cum communi phi-
losophorum sententia: esse videlicet corpus animatum, non vero animam
precise. Ratio hujus est, quia ut in disputatione proaemiali ad 8 libros ‘Phy-
sicorum’ ostensum est, objectum formale et adaequatum attributionis totius
philosophiae naturalis esse corpus naturale ex materia et forma substantiali
coalescens, sed, ut fatentur omnes, hic tractatus est quaedam philosophiae
pars: ergo, ejus formale et adaequatum objectum erit necessario quaedam
species peculiaris directe contenta sub conceptu communi corporis natura-
lis; atqui haec non est corpus inanimatum de hoc enim in aliis tractatibus di-
sputatur: ergo, est corpus animatum complete et adaequate sumptum. Haec
consequentia patet. Nam corpus naturale ut sic adaequate dividitur in cor-
pus animatum et inanimatum. Id ipsum confirmari potest ex conditionibus
objecti adaequati cujusvis scientiae, quae omnes corpori animato respectu
hujus tractatus conveniunt, ut consideranti patebit.
Nec obstat quod Aristoteles apposuerit huic tractatui inscriptionem ‘De
anima’: nam non semper desumitur operis inscriptio ex toto illius adaequato
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...90
Powered by FlippingBook