Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 9

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
219
Objicies primo:
Si anima rationalis quatenus talis esset actus informans corpus depen-
deret ab illo in suo esse tanquam a causa materiali receptiva; sed hoc non:
ergo, etc. Probatur major: nam omnes aliae formae tam substantiales quam
accidentales dependent a subjectis quorum sunt actus: ergo, si anima est ac-
tus informans corpus etiam ab illo in suo esse dependeret. Huic argumento
respondent aliqui, quod anima realis sit actus informans corpus non prout
realis est sed vegetativa et sensitiva. Haec tamen sustineri nequit, quia ani-
ma hominis secundum eamdem indivisibilem entitatem est vegetativa, sen-
sitiva et rationalis: ergo, nequit informare corpus secundum unam rationem
et non aliam, aliter ergo
Respondeo: nego majorem, ad cujus probationem nego conclusionem
et paritarem: dispar est, quia aliae formae praeter animam rationalem non
praecise ex eo dependent a subjectis, quia illa informant, sed quia non sunt
substantiae spirituales cujusmodi est anima rationalis, sed vel sunt substan-
tiae materiales ac proinde dependentes a materia in suo fieri et esse, vel sunt
accidentia, quae extra subjectum naturaliter esse nequeunt.
Objicies secundo:
Actus et potentia ad invicem debent proportionari: ergo, si anima est ac-
tus informans, et corpus est potentia informata, ab illa proportionari debet;
sed anima est quid spirituale, et corpus materiale: ergo, etc. Confirmatur:
nulla intellectualis operatio exercetur per corpus, nec in aliquo illius organo
recipitur: ergo, hoc ideo est, quia anima, prout rationalis est, corpus non
informat.
Respondeo: distinguo majorem: actus et potentia debent proportionari
proportione habitudinis, id est penes hoc quod unum sit actuabile per aliud,
et hoc sit actuativum illius, concedo majorem; univoce et entitative, nego
majorem – caetera similiter: Accidens enim est actus substantiae et tamen
cum illa non proportionatur entitative, univoce. Proportio ergo habitudinis
sufficit ut anima sit actus informans corpus, siquidem anima rationalis est
substantia incompleta nata, ut simul cum alia per modum actus unum per
se constituat. Similiter corpus est substantia incompleta nata, ut per modum
potentiae simul cum alio unum constituat per se. Ad confirmationem: nego
conclusionem: nam ex antecedente solum infertur, quod potentia intellectiva
animae immediate resideat in anima et non in aliquo organo corporeo, sicut
resident potentiae vegetativa et sensitiva; non tamen infertur ipsam animam
secundum se totam non informare corpus.
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...90
Powered by FlippingBook