Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 18

228
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
licet non arguat propriam animam vegetativam et sensitivam, arguit tamen
animam rationalem quae est superior et sic virtualiter continens illas duas.
Ad consequentiam primam dico: Sicut principium totale effectivum opera-
tionum sensitivarum et vegetativarum non est anima rationalis, sed totum
compositum ex anima et corpore ita hoc totum est receptivum illarum ope-
rationum, ut infra patebit. Ad consequentiam secundam dico: quod anima
vegetativa et sensitiva in homine non habeant illa praedicata opposita bene
tamen in brutis et plantis reperiuntur; non enim haec praedicata sunt de ra-
tione formali animae vegetativae et sensitivae ut sic, sed quatenus consti-
tuunt bruta et plantas: adeoque in homine tantum datur etc.
Quaestio quarta:
An saltem successive reperiantur plures animae in eodem
vivente?
Nota: Quod aliqui negantes catholice nobiscum dari plures animas in
homine simul, dicunt illas dari in generatione hominis successive, adeo ut
massa illa ex qua generatur homo, et quae in utero materno formatur virtute
caloris naturalis in corpus organicum, quod vocatur embrio, prius habeat
animam vegetativam postea sensitivam et tandem rationalem, seu tandem
amissa utraque aquirat animam seu vitam intellectualem, hoc pacto, ut hepar
prius tempore datur anima vegetativa, quam alia membra; postea incipiat
informari cor, anima sensitiva et tandem generatur cerebrum, et informatur
anima rationalis vero ut conformiter ad dicta procedamus, oppositum susti-
nere tenemur, proinde
Dico: In generatione viventium nulla datur successio animarum – ita
scotistae cum Doctore in quarto, distinctione 44, quaestione prima – contra
thomistas.
Probatur primo: Si in generatione viventium daretur susceptio anima-
rum sequeretur quod tres animae possint esse simul; sed hoc non: ergo, etc.
Probatur sequella: Si Petrus ab initio anima vegetativa et postea sensitiva
animaretur, non est necessario, quare illae desinerent adveniente anima ra-
tionali; nam corpus non desinit forma informari, quamdiu habet dispositio-
nes debitas; sed dispositiones et organa quae ante fuerant ad animam ve-
getativam et sensitivam non destruuntur anima ratiionali adveniente: ergo,
nec ipsae animae, consequenter etc. Confirmatur: sequeretur item ex oposito
conclusionis, quod matres portent in utero plantas, postea bruta; sed hoc
non: cum quodlibet agens intendat sibi similia generare: ergo, etc.
Respondeo thominstae negant hujus conclusionis sequelam et dicunt,
quod anima vegetativa et sensitiva quae producuntur in embrione ante in-
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...90
Powered by FlippingBook