Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 28

238
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
completis, ut sic enim
esto
omnino manifestum est illas ab anima realiter
separari, siquidem destructo toto conflato ex virtute animae illa, et organo
adhuc manet anima rationalis; unde realiter sic sumptae potentiae ab anima
distinguuntur. Procedit itaque hic sermo de potentiis inorganicis, et etiam
organicis partialiter acceptis. Igitur
Dico primo:
Potentiae animae non distinguuntur ab illa realiter nec a se invicem
– ita Scotus in secundo, distinctione 16, quaestione unica et omnes scotistae
contra omnes thomistas.
Probatur primo ratione Scoti: Anima est per se principium activum in-
telligendi et volendi: ergo, non producit hos actus per potentias realiter a se
distinctas. Antecedens patet, quia si non esset principium harum activum,
concurreret tantum per accidens ad illos, et sic per accidens tantum merere-
tur, peccaret, ac beatificaretur et damnaretur; sed hoc non: ergo, etc. Con-
sequens probatur: Quando actus primus convenit per accidens alicui etiam
actus secundus per accidens attribuitur ei; sed potentiae sunt actus primus,
intellectio et volitio sunt secundi: ergo, si potentiae sunt accidentia natura-
liter distincta ab anima per accidens si conveniunt ac proinde intellectio et
volitio per accidens ab anima provenirent et per accidens ei attribuerentur,
consequenter etc.
Probatur secundo: Substantia est immediate operativa; sed anima est
substantia: ergo, est immediate operativa, consequenter non indiget poten-
tiis realiter distinctis. Tum quia, si potentiae distinguerentur realiter ab ani-
ma, vel essent substantiae vel accidentia? Non substantiae, ut fatentur tho-
mistae, nec etiam accidentia, quia sine dubio essent accidentia absoluta, et
sic possent separari, quod repugnat: quod non est dicendum: ergo, potentiae
animae non distinguuntur realiter ab anima.
Objicies primo:
Potentia et actus sunt ejusdem generis – ex Aristotele, sed actus intel-
lectus et voluntatis sunt accidentia: ergo, et potentiae, scilicet intellectus et
voluntas, per quas hi actus producuntur. Confirmatur: Hae potentiae respi-
ciunt habitus realiter distinctos, scilicet intellectus habitum fidei, et voluntas
habitum charitatis: ergo, potentiae, quae per tales habitus operantur, neces-
sario erunt realiter distinctae.
Respondeo: distinguo majorem: Potentiae per se et actus per se, ex qui-
bus videlicet coalescit unum per se, sunt ejusdem generis, concedo majorem;
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...90
Powered by FlippingBook