Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 26

236
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
maxime in carne vivitur. Item Aristoteles, libro tertio, Historiae animalium,
capite 19 dicit: quamdiu vita servatur, sanguit fermet et animatur. Ratio
etiam est, quia sanguis est vera pars hominis ad veram ipsius constitutionem
spectans etc: ergo, sanguis animatur etc.
Respondeo ad primum: quod anima sit in sanguine non tanquam in
subjecto animato, sed tanquam in eo, a quo fovetur et alitur. Hinc dicitur
animam esse in sanguine eo modo, quo dicere solemus vitam nostram esse
in manu Dei aut in manu principis eo quod ad arbitrium horum vita privari
possimus. Et sic etiam sanctus Augustinus intellgitur quod scilicet per san-
guinem vivatur tanquam per conservativum et nutrimentum viventis. Ad se-
cundum dico: Aristotelem solum intendere quod sanguis convertatur in sub-
stantiam aliti viventis. Similiter dum dicit eum fervere seu moveri, loquitur
non de motu ab intrinseco illi proveniente, sed ab extrinseco, scilicet a calo-
re spirituum vitalium qui cum ipso sunt permixti. Ad ultimum: distinguo an-
tecedens: sanguis est vera pars hominis et ad illius constitutionem spectans,
nego antecedens; secundario et tanquam quid necessario praerequisitum ad
illius constitutionem, concedo antecedens et nego conclusionem. Sed
Instabis:
Sanguis habet plures et diversos motus in animali, nam pudore ab extra,
timore ab intra movetur, letitia spargitur, ira fervescit; sed tales motus non
nisi ab anima proveniunt: ergo, animatur
Respondeo: sanguis habet plures motus ab extrinseco, concedo; ab in-
trinseco, nego – aut transmissa majore – distinguo minorem: tales motus
non proveniunt nisi ab anima informante sanguinem, nego minorem; alias
partes corporis, puta cor aut venas, a quibus partibus totaliter se movendi
virtutem accipit, concedo minorem et nego consequentiam.
Respondeo tertio: Semen et lac non informantur actu ab anima. Ratio
est, quia non habent aliquam vitalem operationem, sic quidem nec sentiunt
nec augentur per intussumptionem sed solum juxtapositionem, ut de sangui-
ne dicebam.
Respondeo quarto: Capilli et ungues non informantur ab anima, licet
informari videntur ab anima, quia crescunt; sed patet experientia quod etiam
post mortem crescant, ut videtur in pluribus cadaveribus; ex hoc tamen ne-
quit inferri quod ab anima informentur, crescunt: ergo, ungues et capilli non
per intussumptionem sed tantum juxtapositionem cujus signum evidens
est quod, si aliqua efformetur linea juxta radicem ungium, ipsa provehitur
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,...90
Powered by FlippingBook