Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 25

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
235
Dubitabis secundo:
Quaenam partes viventis ab anima informentur et vivant?
Adverte: tria genera partium in corpore reperiri; aliquae enim sunt so-
lidae et permanentes, ut ossa, caro, nervi; aliae sunt fluidae, quales sunt
sanguis, flegma et alii humores; aliae denique quae licet solidae, tamen va-
riantur in corpore, ut dentes, capilli et ungues. Nunc
Respondeo primo: partes solide informantur ab anima et vivunt. Ratio
est, quia omnes hae partes exercent operationes vitales, nuntriuntur enim
proprie seu per intus sumptionem; sed hoc est vivere: ergo, etc.
Respondeo secundo: sanguis non informatur ab anima (idem de reliquis
humoribus seu partibus fluidis). Probatur: nullum alimentum animalis ab
anima informatur, sed sanguis est alimentum animalis, ut jam diximus: er-
go, etc. Major patet: quia alimentum animalis per nutritionem convertitur in
substantiam illius; sed id quod informatur ab anima animalis nequit converti
in substantiam illius, siquidem est ipsius substantia: ergo, etc.
Dices:
Unum animal potest esse alimentum alterius animalis et in eodem ani-
mali caro quae est animata, convertitur in ossa et est earum alimentum: ergo,
alimentum animalis potest informari, etc.
Respondeo: nego antecedens: nam nullum animal in se ipso manens est
alimentum alterius animalis, sed tantum alimentum est postquam mortuum
est et comestum in sanguinem convertitur animalis quod nutritur. Conse-
quenter haec responsio: In sanguine nullam experimur operationem vitalem;
ergo, etc. Probatur antecedens: sanguis non sentit nec augetur aut nutritur
proprio modo, sed tantum improprie scilicet per juxtapositionem, sicut vi-
num in doleo; ergo, sanguis non informatur ab anima: Deinde in concilio
Tridentino, sessione 13, canone 3, definitum est: quod sanguis Christi Do-
mini in eucharistia non ponatur ex vi verborum consecrationis, sed tantum
per concomitantiam; sed si sanguis Christi informaretur ab anima, necessa-
rio hoc sequeretur: ergo, etc. Probatur minor: quia in consecratione Corporis
Christi sub speciebus panis totum ejus corpus ponitur ex vi verborum, con-
sequenter cum omnibus suis partibus ex quibus actualiter constat: ergo, si
sanguis Christi ab anima informaretur et si consequenter esset ejus actualis
pars, non poneretur per concomitantiam, sed ex vi verborum consecrationis
panis: ergo, etc. Sed
Dices:
‘Levitici’, capite quarto: Omnis anima in sanguine est. Hujusque verba
– ait sanctus Augustinus – aliquid vitale est in sanguine, quia per ipsum
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,...90
Powered by FlippingBook