Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 22

232
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
principium earundem operationum, ac illud et modo perfectiori, sed anima
rationalis est principium operationum vegetandi et sentiendi, et perfectiori
modo: ergo, etc. Idem suo modo de vegetativa respectu sensitivae dicendum
est. Argumenta contra hoc facile solventur si bene percipiatur bina accep-
tio vegetativi et sensitivi in notato posita, et si simul advertatur quod cum
nos dicimus animam rationalem esse formaliter vegetativam et sensitivam,
nullatenus intendimus quod talis anima sit una simpliciter formaliter, sed
quod habeat formaliter conceptus vegetandi et sentiendi tanquam praedicata
superiora per formalitatem animalitatis contractam; unde in Physica dixi-
mus entitatis animae rationalis tres esse formalitates scilicet vegetabilitas,
sensibilitas et rationalitas; sicut homo v. g. non ideo dicitur formaliter ani-
mal et rationalis, quasi animalitas et rationalitas eadem et formalitas essent,
sed quia haec duplex formalitas formaliter in illo invenitur; adeoque anima
rationalis etc.
Quaestio quinta:
In qua aliqua dubia resolvuntur huc pertinentia
Dubitabis primo:
Utrum omnes animae sint indivisibiles?
Haec quaestio non procedit de metaphysica indivisibilitate animae, non
enim est dubium quin anima rationalis (idem de aliis) sic divisibilis sit cum
constet genere et differentia. Neque etiam de divisibilitate physica in partes
essentiales, scilicet materiam et formam, sic enim omnino certum est indi-
visibilem esse. Unde solum est difficultas circa divisibilitatem animae in
partes physicas integrales, et non solum convertitur de anima rationali, sed
etiam de vegetativa et sensitiva. Nunc ad dubium
Respondeo primo: anima rationalis est omnino indivisibilis integrali-
ter.
Probatur ex ratione communi desumpta ex duobus principiis fidei supra
in praeludio positis. Primum est, quod anima rationalis sit spiritualis; sed
omne divisibile est materiale, quia aptum natum est affici quantitatem molis.
Secundum est, quod anima rationalis sit immortalis, sed indivisibilitas im-
mortalitati repugnat: ergo, anima rationalis est indivisibilis omnino integra-
liter. Probatur minor: quia si talis anima sic dividi posset per abscissionem
v. g. brachii, abscinderetur etiam pars animae dictae; sed haec pars abscissa
necessario corrumperetur: ergo, talis divisibilitas repugnat animae immorta-
litati. Probatur minor: Illa pars animae non maneret separata a materia, nam
formae divisibiles et materiae commensuratae nequeunt absque subjecto na-
turaliter esse: ergo, haec pars abscissa necessario corrumperetur. Sed
1...,12,13,14,15,16,17,18,19,20,21 23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,...90
Powered by FlippingBook