Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 32

242
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Dices secundo:
Potentiae specificantur ab actibus et actus ab objectis solum extrinse-
ce et manifestative, scilicet ex specifica distinctione objectorum et actuum
adaequatorum infertur distinctio specifica actuum et potentiarum.
Probatur: ejusdem rationis specificae potentiae et actus debent habere
actus et objecta ejusdem rationis specificae, ut est per se notum: ergo, hoc
ipso quod una potentia exigat habere aliquem actum, quem alia habere ne-
quit et similiter aliquis actus exigat habere aliquod objectum, quod alius
actus habere non potest, necessario infertur specifica distinctio inter illas
potentias et actus. Notanter dixi in conclusione ‘ex specifica distinctione
objectorum et actuum adaequatorum’, nam ut notato dixi, nec potentia per
actus inadaequatos, nec actus per inadaequata objecta specifice diferre pos-
sunt.
Dices tertio:
Quamvis ex specifica diversitate objectorum formalium bene inferatur
specifica diversitas actuum, non tamen ex unitate specifica formalis objecti
infertur specifica unitas actuum; possunt enim actus specificari ex diversis
modis tendendi in objectum et etiam ex principio a quo procedunt. Prima
pars patet jam ex dictis, secunda vero pars quae in theologia saepius occurrit
et praeterea bene notanda est. Unde
Probatur: Idem objectum sub eadem ratione formali potest cognosci
inductive et abstractive; sed cognitio specifica differt ab abstractiva prop-
ter diversum modum tendendi in idem objectum formale: ergo, etc. Deinde
idem objectum potest cognosci actu naturali et supernaturali, ut dicetur in
theologia; sed hi actus differunt specifice principiorum, unus enim procedit
a supernaturali principio, alter vero a naturali: ergo, etc.
Objicies primo contra primam conclusionem:
Ordo potentiarum ad actus et actuum ad objectum est adeo intrinsecus
eis ut repugnantibus objectis repugnarent et actus, et repugnantibus actibus
etiam potentiae repugnarent; sed hoc ita non esset, si ab eis non specifica-
rentur intrinsece: ergo, ex unitate specifica formalis objecti etc.
Respondeo: concedo majorem, nego minorem: verum quidem est ordi-
nem potentiarum ad actus et actuum ad objecta realiter cum ipsis identificari
non tamen essentialiter importari; hinc quod repugnante objecto, repugnent
etiam actus etc; hoc tantum est per locum ab extrinseco non ab intrinseco,
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,...90
Powered by FlippingBook