Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 40

250
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
emmittit sui speciem; atqui sensibile proprium est specificativum et moti-
vum potentiae: ergo, illud emmittit sui speciem, et consequenter: sensibile
commune non habet etc.
Quaeres secundo:
Utrum sensus circa suum sensibile aliquando decipiatur?
Respondeo affirmative: quod non solum est verum de eo dum versatur
circa sensibile commune, sed etiam dum versatur circa sensibile proprium.
Ratio primae partis est, nam quando quis prope terram navigat, apprehendit
per visum terram moveri, quod non est. Deinde visus apprehendit curvita-
tem in baculo cujus pars est intra aquam; sed hoc est decipi circa sensibile
commune sensuum: ergo, sensus circa etc. Ratio secundae partis est, nam
gustus hominis imprimi quod est dulce apprehendit esse amarum, visus ap-
prehendit in irride colores, qui tamen ibi non sunt: ergo, etiam sensibile
proprium etc.
Quaeres tertio:
An ad sensationem requiratur realis praesentia objecti?
Dubium procedit de sensatione tantum sensus externi; nam ad sensa-
tionem sensuum internorum absque dubio non requiritur necessario realis
praesentia objecti, sic quidem saepe imaginamur nobis res absentes. Nunc
ad dubium
Respondeo: omnino non posse dari sensationem externam v. g. visio-
nem terminatam ad esse reale alicujus rei absque reali et physica praesentia
ejusdem rei aut terminari ad esse apparens rei absque eo, quod talis res sit
praesens sui secundum esse apparens. Ratio primae partis est, quia de ratio-
ne quidditativa intuitive seu experimentalis cognitionis sive intellectualis si-
ve sensitiva sit prout ab abstractiva differt, est terminari ad objectum, prout
in se realiter praesens et existens est; sed quaevis externa sensatio, ut v. g.
visio est cognitio intuitiva seu experimentalis, ut nullus negare potest: ergo,
de ratione intuitiva et essentiali ejus est terminari ad objectum praesens;
subsumo, sed quod est de quidditativa ratione alicujus implicat omnino ali-
quando ei non convenire: ergo, etc. Hinc oculus non potest videre objectum
absens, neque tactus et gustus prout absens objectum sentire.
Ratio secundae partis est: nam ut dictum est, omnis sensatio externa est
intuitiva et experimentalis: ergo, sicut de ratione intrinseca vera sensitiva
cognitionis est terminari ad esse verum objecti, quod praesentialiter existit,
ita de sensationis ratione apparentis erit terminari ad esse apparens objecti
etiam praesentialiter existentis.. Unde in casu quod Deus conservaret spe-
1...,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39 41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,...90
Powered by FlippingBook