Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 39

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
249
tans ex anima et corpore seu organo in quo tertio subjectatur actus sensa-
tionis. Ad consequens dico: nomine organi nos intellexisse organum anima-
tum, quo pacto organum est potentia sensitiva completa, non vero ipsum
organum materiale.
Quaeres primo:
Utrum sensibile commune et sensibile proprium per ean-
dem percipiantur speciem?
Nota:
Sensibile nihil aliud esse quam illud ens quod a potentia sensitiva per-
cipi potest. Hoc prima sui divisione dividitur in sensibile per se et sensibile
per accidens. Sensibile per se est id, quod per se et immediate terminat sen-
sationem; per accidens vero est id, quod est unitum sensibili per se et ratione
cujus est sensibile ut substantia ratione accidentium. Deinde subdividitur
sensibile per se in proprium et commune. Primum est, quod tantum ab uno
percipitur sensu, ut color a visione, sonus ab auditu etc. Commune est id,
quod a pluribus vel saltem a duobus sensibus percipi potest (intellige: exter-
nis) et hoc est quintuplex, scilicet: motus, quies, numerus, figura et magni-
tudo. Per motum intelligitur aquisitio novi loci; per quietem permanentia in
eodem loco; per numerum intelligitur rerum sensibilium multitudo; per fi-
guram, diversa positio rei ut: sedere, cubare, talem vel talem delineationem
quantitatis habere; per magnitudinem, ipsa quantitas localiter extensa. Haec
omnia non tantum ab uno sensu percipi possunt, sed a pluribus; magnitudo
nempe figuram et numerus percipiuntur a visu et a tactu; motus a visu, audi-
tu et a tactu; quies a visu et tactu. Nunc ad quaesitum
Respondeo: probabilius est sensibile commune non habere propriam
speciem, sed cognoscit per speciem sensibilis proprii; ratio est, quia quae
percipiuntur uno tantum actu, debent cognosci per unam tantum speciem,
concurrentem cum potentia ad talem cognitionem sed sensibile commune et
proprium percipiuntur uno eodemque actu: ergo, debent cognosci per uni-
cam tantum speciem; sed ista species est sensibilis proprii: ergo, etc. Proba-
tur imprimis major: ad unum actum elliciendum sufficit unum principium
completum; sed unica species impressa afficiens potentiam sensitivam ef-
ficit cum ipsa unum principium completum elicitivum talis actus: ergo, etc.
Probatur etiam minor principalis argumenti: nam cum quis videt hominem
deambulantem non videt uno actu hominem et alio deambulantem, ita ut
duos eliciat actus unum terminatum ad hominem, et alium ad deambulan-
tem, cum haec actuum multiplicitas sit omnino superflua: ergo, etc. Probatur
denique subsumpta minor: id quod est specificativum et motivum potentiae
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...90
Powered by FlippingBook