Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 43

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
253
Respondeo: distinguo majorem: species deberent esse similes objectis
in repraesentando, concedo majorem; in essenso seu entitative, nego majo-
rem. Unde licet album et nigrum non possint esse in eodem subjecto, bene
tamen possunt esse species albi et nigri, contrarietas enim earum, quam ha-
bent, in eo sita est, quod objectum repraesentatum per unam speciem non
possit repraesentari per aliam, ut v. g. nigrum per speciem alibi et econtra.
Observa: speciem impressam non esse similitudinem objectivam et me-
dium quid respectu objecti, neque esse similitudinem formalem, sed solum
virtualem; ostenditur primum, quia similitudo objectiva non repraesentat,
an objectum sit prope an procul; nam intuens imaginem Caesaris, nunquam
percipiet, an Caesar sit procul vel prope, sed species sensibilis repraesentat
distantiam objecti: ergo, non est similitudo objectiva respectu objecti. Ratio
secundi est, quia si species esset formalis similitudo objecti, esset eadem en-
titas objecti sub modo essendi, non naturali, sed repraesentativo, quod non
est dicendum: ergo, etc. Ratio tertii est: quod videlicet species impressa sit
tantum virtualis similitudo objecti: nam species impressa pertinet ad actum
primum et constituit objectum proxime cognoscibile, species autem expressa
pertinet ad actum secundum, et constituit objectum actu cognitum redditque
potentiam formaliter cognoscentem; sed quod est tale in actu primo dicitur
esse virtualiter tale, sicut quod est tale in actu secundo dicitur esse formaliter
tale: ergo, species impressa est tantum virtualis similitudo objecti.
Colliges:
Species impressas similes esse prorsus alterius rationis ab objectis quo-
rum sunt species. Ratio est, nam si tales species essent ejusdem rationis
cum objectis, quidquid competeret objectis, etiam et ipsis competeret; sed
hoc non, quia saepe accidit quod objecta sint contraria ut album et nigrum,
aut impenetrabilia, ut duo corpora quanta, et tamen eorum species nec sunt
contrariae nec impenetrabiles, cum sint simul in eadem potentia: ergo, etc.
Ex quo breviter inferes, quod tales species non sint ex praedicato substantiae
nec quantitatis sed qualitatis.
Quaestio tertia:
Quomodo species impressae concurrant cum forma sensi-
tiva ad sensationem?
Dico:
Species impressa sensibilis concurrit cum potentia ad sensationem se
perceptionem objecti partialiter efficienter, ita ut sensatio a sola potentia non
1...,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42 44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,...90
Powered by FlippingBook