Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 37

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
247
potentia vitalis non vero generativa in semine quae etiam residet in subjecto
realiter distincto a vivente, scilicet in ipso semine; sed vitale et non vitale,
ac etiam quae in subjectis realiter distinctis subjectantur, distinguuntur rea-
liter: ergo, etc. Si de secunda sit sermo, illa vel capitur adaequate vel tantum
partialiter; et sic nihil novi manet hic de illa dicendum, nisi quod dictum est
de potentiis animae in communi; adeoque etc.
Quaeres secudno:
Quomodo illud Aristotelis proloquium intelligendum sit:
naturalissimum opus viventi est generari sibi simile?
Respondeo: hoc ita esse intelligendum, quia generare est opus necessa-
rium ad conservationem et perpetuitatem speciei; nutriri vero et augmentari
ad conservationem individui tantum; cum ergo bonum commune sit magis
connaturale animae hoc est magis intrinsecum ab illo quam bonum peculia-
re, hinc est quod et sit naturale viventi nutriri et augeri, naturalissimum ta-
men opus illius est sibi simile generare. Reliqua huc pertinentia expendimus
de generatione, nutritione et augmentatione; adeoque etc.
Disputatio secunda: De anima sensitiva
Quaestio prima:
Quid sit anima sensitiva et quae ejus potentiae, & an sint
activae vel passivae?
Anima sensitiva bene describitur quod sit actus corporis physici organi-
ci potentia vitam sensitivam habentis. Haec patet ex dictis.
Dico primo:
Animae sensitivae tres communiter assignantur potentiae, scilicet co-
gnoscitiva seu sensitiva, appetitiva et loco motiva, quarum prima percipit res
sensibiles, ideoque solet dividi in internam et externam. Interna est illa cujus
actus interius percipiuntur et praesupponunt necessario actus potentiarum
externarum, qualis est sensus communis imaginativa etc. Externa est, cujus
organum apparet exterius aut cujus actus alios actus non supponunt; tales
sunt quinque sensus corporei: visus, auditus etc. Secunda potentia, scilicet
appetitiva appetit comodum, consequenter fugit incomodum; atque dividitur
in irascibilem et concupiscibilem. Tertia denique, scilic et loco motiva deser-
vit ad aquirendum bonum concupitum et fugiendum malum apprehensum.
Et haec dividitur in perfectam, quae causat motum progressivum de loco ad
locum, et in imperfectam, a qua provenit quidam imperfectus motus, scilicet
dilationis et constrictionis. Haec tria potentiarum genera consequuntur ani-
1...,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36 38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,...90
Powered by FlippingBook